Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

quaerere tuos a tertio incipis. MONTANVS VOTIENVS, homo rarissumi etiamsi non emendatissimi ingeni, uitium suum quod in orationibus non euitat in scolasticis quoque euitare non potuit, sed in orationibus, quia laxatior est materia, minus earundem rerum adnotatur iteratio; in scolasticis si eadem sunt quae dicuntur, quia pauca sunt, notantur. Memini illum pro Galla Numisia apud centumuiros tirocinium ponere. Ex uncia heres erat patris sui

p.436
Galla. obiciebatur illi ueneficium. dixit rem disertissumam et omnibus saeculis duraturam, qua nescio an quicquam melius in eiusmodi genere causarum dictum sit: uncia nec filiae debetur nec ueneficae. Non fuit contentus; adiecit: in paternis tabulis filiae locus aut suus debetur aut nullus. et nunc adiecit:

relinquis nocenti nimium, innocenti parum. ne sic quidem satiare se potuit; adiecit: non potest filia tam anguste paternis tabulis adhaerere quas aut totas possidere debet aut totas perdere, et plura multo quae memoria non repeto; ex eis quaedam in orationem contulit et alia plura quam dixerat adiecit. Nihil non ex eis bellum est, si solum sit; nihil non rursus ex eis alteri obstat. Idem in hac declamatione fecisse eum memini. Erras, inquit, pater, et uehementer erras: quos perdidisti non quaeris, quem quaeris non perdidisti. deinde: puer iste si inuenitur perit. deinde: quisquis puero fauet ne inueniatur optet. deinde: puer nisi auum sequitur fratres secuturus est; desine quaerere quem si inueneris sic perdes, ut inuenire non possis. et deinde: rapuit istum auos ne raperet nouerca. et deinde: unum

b.281
tantum pater ex liberis suis quaerit qui saluus est.

GLYCON hunc sensum semel dixit et genere non corrupto: tou=to to\ paidi/on, o(/tan eu(reqh=|, [*]() to/te a)polei=tai. Habet hoc Montanus uitium: sententias suas repetendo corrumpit; dum non est contentus unam rem semel bene dicere

p.437
efficit ne bene dixerit. et propter hoc et propter alia quibus orator potest poetae similis uideri solebat SCAVRVS Montanum inter oratores Ouidium uocare; nam et OVIDIVS nescit quod bene cessit relinquere. Ne multa referam quae Montaniana Scaurus uocabat, uno hoc contentus ero: cum Polyxene esset abducta, ut ad tumulum Achillis immolaretur, Hecuba dicit:
cinis ipse sepulti In genus hoc pugnat.
Ouid. Net. 13.503 sqq. poterat hoc contentus esse; adiecit:
tumulo quoque sensimus hostem.
nec hoc contentus est; adiecit:
Aeacidae fecunda fui.
Aiebat autem Scaurus rem ueram: non minus magnam uirtutem esse scire dicere quam scire desinere.
b.282

p.438

CESTI PII. Non est quod putetis has lacrimas aut filiae esse aut reae: fratrem flet. Non prodesset tibi, puella, ne hoc quidem quod te frater amauit, nisi mater odisset. Hoc me occidisti, nouerca, quod scisti consciam eligere poenae. Dixit: anteactam eius uitam excutiamus. FVLVI Sparsi. Nefaria mulier, filiae quoque nouerca, ne mori quidem potuit, nisi ut occideret. Inter gladiatores quoque uictoris condicio pessuma est cum moriente pugnantis. nullum magis aduersarium timeas quam qui uiuere non potest, occidere potest.

VIBI GALLI. Concitatissuma est in morte rabies et desperatione ultima in furorem animus impellitur. quaedam ferae tela ipsa commordent et ad mortis auctorem per uulnera sua ruunt. abscisa missione gladiator quem armatus fugerat nudus insequitur. praecipitati non quod impulit tantum trahunt, sed quod occurrit, et naturali quodam deploratae mentis adfectu morientibus gratissimum est commori.

VOTIENI MONTANI. Dum filium uindico ubi grauissime mihi nocere posset ostendi. Veneficio simile mendacium! Sicine credibile esse parricidium in sorore creditis? non timeo ne quis hoc in sorore credat quod ego uix probaui in nouerca. Natam mihi filiam quasi futuram pacis obsidem sustuli;

b.283
aiebam: dum matris meminit obliuiscetur nouercae. at illa dum nouercae meminit matris oblita est. “Filia, inquit, mihi conscia est.” post hanc uocem remissa putares
p.439
tormenta: similis facta torquenti est. Soror fratri uenenum dedit? quamdiu luetati sumus ut crederetur nouerca priuigno dedisse ? Nouerca, quod uolueras consecuta es: damnasse iam poenitet. ARGENTARI.

Facio rem, iudices, non nouam: liberos meos a nouerca uinclico; peto ne quia filium uindicaui filiam perdam. nisi succurritis nouerca uicit, ego uictus sum. Duxi nescio peiorem uxorem an nouercam. Hoc mihi carior est, quod tam inuisa matri fuit. CORNELI HISPANI. Si conscia esset, neminem exspectarem: scitis quemadmodum ueneficam oderim. Instabam tormentis, aiebam: morere peius quam occidisti; non satis mihi ardere ignes uidebantur, non satis incidere uerbera; dixi: si quid adicere tormentis tuis possum, puto, iubebo filiam adferri; uocet huc aliquis ad matrem. quid expauisti, puella? quid ad sinus meos refugisti? quid extimuisti tamquam nouercam?

MARVLLI. Ne inter supplicia quidem desiit occidere: et hanc quisquam putet non potuisse uenenum sine conscia dare ? Puella quae occidisse fratrem dicitur quid ante peccauit? nouerca quoque ante priuignum occidit quam filiam. et bonae spei est; quaeritis argumentum? matri suae non placet. ARELLI FVSCI. Etiam cineribus tuis infesta est nouerca; quod unum potest, persequitur sororem tuam. Quid potest adhuc nosse, nisi fratrem? Prosit illi apud uos quod illam pater laudat et prosit quod talis mater accusat.

MENTONIS. Non misereris huius? miserior est quam

p.440
frater: ille habuit sine dubio nouercam. “Conscia, inquit, est filia.” ego torqueri coepi, nouerca torquere. Consecuta es, mulier, quod uoluisti: solus omnium magis sensi nouercam cum perdidi. Porci Latronis. Habui filium tam bonum ut illum amare posset etiam
b.284
nouerca, nisi in eam incidisset quae posset etiam filiam odisse. Hucine saecula recciderunt, ut parricidium puellare sit? Ita si magnitudinem rei non intellegit non est idonea parricidio ? “Sed ueneficae, inquit, filia est.” Si parentes inspiciuntur, cur non potius patri uideatur similis cui placet, quam matri cui displicet? Denique non recuso quo minus in illa uel matris exigatur imitatio: illa cum huius aetatis esset nec nouerca erat nec uenefica.

ALBVCI SILI. Duxi uxorem nullis adhuc inquinatam fabulis, nec miror innocentem tunc fuisse: adhuc puella erat. Blandi. Vt scelerata sit, nempe matri suae similis est, ante ueneficium oportet faciat quam parricidium. “Filia, inquit, conscia est.” Di te perdant! etiam dum torqueris occidis. Seruus tortus Catonem conscium furti dixit. quid agitis? utrum plus creditis tormentis an Catoni? BVTEONIS. Si conscius a te, puella, quaeretur, nominato patrem. Quod nouerca tam sero, puella tam cito? “Filia, inquit, conscia est.”

Male pereas! at ego te putabam unius nouercam. TRIARI. “Filia, inquit, tua conscia est.” Videbatur sibi post hanc uocem uicisse. Amissum fratrem fleuit in funere, totius populi lacrimas suis expressit; itaque illam nouerca peius perire uoluit quam priuignum. “Filia,

p.441
inquit, conscia est.” Hoc ultimum fuit nouercae ueneficium. Q. Hateri. Succurrite, quaeso, ne cum torta sit quia filium meum occiderat filiam etiam dum torquetur occiderit. liberos effero semper unius mulieris aut mendacio aut ueneno. Non flet quantum reae satis est. quemadmodum illi extorquebo lacrimas? adferte mihi imaginem fratris: uidete subito desiderio fletus concitatos: numquid talem uultum cum mater torqueretur habuit?