Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

quaerere tuos a tertio incipis. MONTANVS VOTIENVS, homo rarissumi etiamsi non emendatissimi ingeni, uitium suum quod in orationibus non euitat in scolasticis quoque euitare non potuit, sed in orationibus, quia laxatior est materia, minus earundem rerum adnotatur iteratio; in scolasticis si eadem sunt quae dicuntur, quia pauca sunt, notantur. Memini illum pro Galla Numisia apud centumuiros tirocinium ponere. Ex uncia heres erat patris sui

p.436
Galla. obiciebatur illi ueneficium. dixit rem disertissumam et omnibus saeculis duraturam, qua nescio an quicquam melius in eiusmodi genere causarum dictum sit: uncia nec filiae debetur nec ueneficae. Non fuit contentus; adiecit: in paternis tabulis filiae locus aut suus debetur aut nullus. et nunc adiecit:

relinquis nocenti nimium, innocenti parum. ne sic quidem satiare se potuit; adiecit: non potest filia tam anguste paternis tabulis adhaerere quas aut totas possidere debet aut totas perdere, et plura multo quae memoria non repeto; ex eis quaedam in orationem contulit et alia plura quam dixerat adiecit. Nihil non ex eis bellum est, si solum sit; nihil non rursus ex eis alteri obstat. Idem in hac declamatione fecisse eum memini. Erras, inquit, pater, et uehementer erras: quos perdidisti non quaeris, quem quaeris non perdidisti. deinde: puer iste si inuenitur perit. deinde: quisquis puero fauet ne inueniatur optet. deinde: puer nisi auum sequitur fratres secuturus est; desine quaerere quem si inueneris sic perdes, ut inuenire non possis. et deinde: rapuit istum auos ne raperet nouerca. et deinde: unum

b.281
tantum pater ex liberis suis quaerit qui saluus est.