Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

ALBVCIVS hoc colore usus est ut diceret noluisse illum in tam infausta domo educari, ex qua duo iam fratres eius elati essent; ei qui postea decessit inter causas moriendi casum fratris fuisse. et seruauit hunc colorem, ne quid in nouercam, ne quid in patrem diceret; aiebat iustissimum futurum auum, si tantum defendere se uoluisset. Quid ergo? quare rapuisti? amabam; huic maxime ab initio animum meum addixeram. In domo uestra nihil praeter ipsam domum timui. Si apud me duo decessissent, ex domo illum mea transtulissem. MONTANVS VOTIENVS

MARCELLVM MARCIVM aiebat sic narrasse: puer me secutus est. non criminor uobis illum; quidquid est meo potius quam illius periculo fiat: ego rapui. “Vbi est?” inquit. Viuit, saluus est: ueni et cum uoles aspice. “Redde, inquit,” † suo. Ego asper! age, monstrabo si uis quis ante me tibi filios

b.280
abstulerit. VARIVS GEMINVS eundem sensum dixit: quae est ista aut tam sera pietas aut tam praepostera?