Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

POMPEI SILONIS. Gaudeo in subselliis istius esse patrem. quomodo enim aliter efficere potuissem ut uulnera eius uideretis? non multum refert mea ubi sit: ab hac parte crimen obicitur, ab illa ostenditur. grauior esse testis solet qui a reo surgit. Talis prorsus pater quem nemo alius posset caedere, nisi qui amicus esse posset tyranni. Frater periit, ne parricidium aut faceret aut uideret:

in illo praecipitio non minus, inquam, fratrem fugit quam tyrannum. CORNELI HISPANI. Descendebat cruentus pater, uexato laceratoque ore uix agnoscendus; putares duos fuisse qui cecidissent. Fecit quod debebat qui patrem ceciderat: amicum occidit. CESTI PII. “Ego, inquit, caesus sum; poenam remitto.” Mirarer nisi pro tam bono patre fuisset qui mori uellet. dignus est quem

p.423
inuitum uindicetis; an apud nos tantum crudeles patres uindicantur? “Pater, inquit, iussit.” ergo frater tuus impius fuit qui patri non paruit? Si quando lente parebant satellites aiebat tyrannus: non spectastis quemadmodum patrem ceciderit? “Qui patrem ceciderit, manus eius praecidantur.” hanc legem moriens laudauit tyrannus. Nouissime inter filium et patrem tyrannus intercessit.