Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

VOTIENI MONTANI. “Pereat, inquit, potius.” Cum sit qui tam fortiter loquatur, uix inuentus est qui tyrannum occideret. Fili, fortius, inquam, feri, ne nos colludere tyrannus intellegat. Suspensas leuiter admouebat manus; filius simulabat ictus, pater gemitus. Si qua est fides, iratus filium extuli, quod me non ceciderat. Necessitas magnum humanae inbecillitatis patrocinium est: haec excusat Saguntinos, quamuis non ceciderint patres sed occiderint; haec excusat Romanos, quos ad seruilem dilectum Cannensis ruina conpulit; quae quidquid coegit, defendit. Ille quoque mihi non pepercisset, si unicus fuisset. Ille me fratri relinquebat: relinqueret hic tyranno? “Etiamnunc, inquit, in facie tua uulnera apparent.” Fili, nocet tibi quod tam cito occidisti tyrannum. MENTONIS. Quaeritis quis haec fecerit uulnera? ille cuius in funere me cecidi. Ita mihi libero et uiuere contingat et mori, ita oculos meos fili manus operiant, ut ego inter liberos meos fortior steti.

Ex altera parte. ARELLI FVSCI patris. Tamdiu cecidit patrem, donec placeret tyranno satelles. Quid? tu tyrannicidium facere non potes, nisi in parricidio exercueris manus? “Pater, inquit, adest.” malo; non enim tantum patrem, etiam patronum cecidisti. IVLI BASSI. Quoniam usque eo saeculum mutatum est, ut. parricidae pater adsit, nos istius

p.422
aduocationi adsumus. Defendit quamuis nocentem: ecquid agnoscitis indulgentiam? illius frater, qui maluit perire quam patrem caedere, infelix est quod causam suam cum fratre non iungebat. Exclamat iste: nihil illi mandaui. ego tibi et pro illo satisfaciam. “Vt ualidius caederem pro republica,
b.269
inquit, feci.” Vis tu pudorem habere nec inputare idem et reipublicae et tyranno? “Pater, inquit, mihi adest.” At mehercules frater non adesset. Habuisti quod tyranno iactares: frater maluit mori. Quisquis caedendus erat isti tradebatur. “Tyrannum. inquit, occidi.” At patrem quantulo minus quam occidisti?