Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

ALBVCI SILI. Quid desideratis ultra? imperator supplicium tulit, proditor pretium. Tristiorem istum uidimus cum filius imperator renuntiatus est quam cum captus. Redde rationem, quemadmodum

p.353
redieris tutus, senex, solus cum auro, cum etiam imperatores capiantur. Imperator adulescens renuntiatus est omnibus laetis praeter patrem.

CESTI PII. Plus accepit auri, quam quod posset abscondi. nolite mirari: et imperatorem et filium uendiderat. “Cauete proditionem.” iam comitiis cauimus. Abstulissent tibi aurum hostes, nisi dedissent. Cum de redemptione ageretur, omnes in curia fuerunt praeter competitorem. “Cauete proditionem.” indicium fuit morientis breue, fili uerecundum. Blandi. Quomodo te dimiserunt? si nihil aliud, et ducem genuisti et dux esse uoluisti. Si non decreueramus, consilium nostrum expectare debuisti; si decreueramus, officium. ARELLI FVSCI patris. Vnde tam graues paterni sinus? numquid ossa fili reportant? Expectat uidelicet iudicia uestra reus: tamquam nesciat quid de illo sentiatis. Non tu semel apud hostem fuisti, sed nos

b.229
semel legatos misimus. Imperator non audet nominare te, tamquam patrem. IVNI GALLIONIS.

Fuit adulescens optimus, uerecundissimus, qui patri suo cessisset, si salua pietate potuisset. Iterum nobis inter uos, patrem et filium, iudicandum est. Candidatus processit contra patrem: si silentium eius intellegere scissemus, et tunc nobis uerecunde indicauerat. Habebas apud hostes auctoritatem: apparebat te reipublicae irasci. Legati nostri aurum ferebant, pater auferebat. Dixeras illos sero

p.354
uenturos: non peruenerunt sero; imperatorem nostrum conuenerunt. Imperator istum accusat, nos subscribimus.

hoc fuit imperatoris nostri testamentum. “Obice, inquit, aliqua ante actae uitae crimina.” Non possum: uerecundum conpetitorem habuisti; multum tacebat. quod possum tibi maius crimen obicere? filius tibi tuus credi rempublicam noluit. Non est qui dicas: quem misi ad hostes? tamquam ipse ire non possis. Cur tam cito reuerteris? diutius nos contra filium rogasti quam pro filio hostem. Non immobilis stetisti, non illic quasi et ipse adfixus haesisti. quid tam cito recedis? etiamnunc uiuit, etiamnunc loquitur. recessurus interroga, si quid uelit mandare. Voce proditionem coarguit, silentio proditorem.