Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

HISPO ROMANIVS dixerat: maritum autem ego istum uocem

p.351
raptorem serotinum ? Verbum hoc, quasi aput antiquos non usurpatum, quibusdam displicebat. eiusdem uerbi significatione, ut extra reprehensionem esset, usus est GAVIVS SABINVS cum diceret, nondum esse consummatam aduersus seruos publicam uindictam: etiamnunc in domo nostra residuus raptor est.

SATVRNINVS

b.227
FVRIVS qui Volesum condemnauit, maius nomen in foro quam in declamationibus habuit; solebat tamen tam honeste declamare, ut scires illum huic materiae non minus idoneum esse, sed minus familiarem. Is in hac controuersia cum L. Lamiae filio declamaret, dixit sententiam: o( me\n path\r xei/rwn ge/gonen tura/nnou, o( de\ dou=los e(autou=. Ex tabellis emptionis multi sententiam trahere temptauerunt. ALBVCIVS dixit: profer mihi tabellas.

quid hoc est? generum socer mancipio accepit. TRIARIVS dixit: “fugitiuum, erronem non esse:” ita si malum auctorem habemus, gener noster fugitiuus est? BLANDVS dixit: relegamus auctoritatis tabellas: “furtis noxaque solutum.” haec generi nostri laudatio est. GALLIO dixit: furtis, noxa solutus est. SPARSVS dixit: ostende tabellas. quid nobis cum isto genero? prior dominus promisit fugitiuum non esse. gratulor uobis, posteri: patrem fugitiuum non habebitis. VARIVS GEMINVS dixit: “erronem non esse;” adicio fugitiuum non esse, adicio noxa furtisque solutum. numquid de generi tui nobilitate detraxi?

Pollio aiebat ridere se, quod declamatores

p.352
decreuissent hunc utique empticium esse. Mirari uos puto, quod in hac controuersia omnes declamatores mentis sanae fuerint. non fuerunt. Nepos MAMILIVS cum hortaretur libertum ad repudium sororis, dixit: refer nobis gratiam et tu sororem meam manumitte. Nepos LICINIVS illi non cessit; dixit enim: sub illa subsellia transite serui, transite liberti, empta cognatio. et cum illum sensum elegantem et ab omnibus iactatum corripuisset: “soror, opto tibi sterilitatem,” adiecit: nec est quod mireris me timere partum tuum: certum habeo sic nasci tyrannos.
b.228