Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

CESTI PII. Non est quod mulieris adfectum lege aestimetis, qua minatur; omnia facit ne filius alligetur. Nauigaturus reliquit uxori filium; nec adhuc caeca erat. ALBVCI SILI. Deduxi ad te filium; itaque tene, complectere. audeo dicere, hoc par ne piratae quidam diuiderent. Si uellet filium alligari, pateretur ire quo properat. Ergo tu, adulescens, matri tuae ne decem mensum quidem alimenta reddes? si pascere non uis matrem, exspecta saltem ut efferas. TRIARI. Legem attulit qua catenas minetur, causam qua timet. Marcelli AESERNINI. Si perseueras, me quoque ad piratas trahe: impetrabo ab illis alimenta; et uirum meum pascunt. FVLVI Sparsi. Mater si non pascitur peritura est; pater etiamsi non redimitur, tamen pascitur. IVLI BASSI.

Patri tuo supersunt et oculi et alimenta. Altera pars. CESTI PII. Matrem meam imitari uolo: amare me meos docuit. Vnius uinculis duos alligat. Si matris exemplo pius esse uoluero, etiam

p.329
oculos patri debeo. ARELLI FVSCI patris. Desertorem tuum aput patrem inuenies. Vari Gemini. Qualis fortuna est! cui uicto, mater, catenas denuntias, uictori ad piratas eundum est. Omnia licet patri praestem, meliorem tamen habuit uxorem. Quam multi me
b.209
putant, quia nolo ad patrem redimendum ire, nunc cum matre conludere! FVLVI Sparsi. Matri nihil timeo, si eam apud uos relinquo: patri quid non timeo, si eum apud piratas relinquo? BVTEONIS. Oculos certe eruam mihi, ne plus marito praestiterit uxor.

Latro hanc controuersiam quasi tota offici esset declamauit; nullas quaestiones iuris inseruit, sed comparauit inter se incommoda patris et matris et tamquam thesim dixit: utrum ad redimendum potius captum patrem ire filius deberet, an ad alendam caecam matrem subsistere; et sic eam diuisit, ut diceret: hoc quod mater desiderat, utile est et patri. Nouissime tractauit ne patrem quidem uelle; utique, si sciat matrem in hac esse fortuna, non passurum. In epilogis uehemens fuit APOLLONIVS Graecus. BVTEO fatuam quaestionem mouerat primam: an lex quae de alendis parentibus lata esset ad patris tantum pertineret. illis omnia priuilegia data et ipsam poenam non alentium signum esse non muliebris potestatis. Res est ineptior quam ut coarguenda sit, itaque transeo; illud unum quod dicebat Pollio ASINIVS referam: numquam debere

p.330
temptari in causa uerecunda inprobam quaestionem.

Hispo ROMANIVS illam mouit quaestionem: an lex de alendis parentibus non pertineret ad matres uiuis patribus. Filius, inquit, familiae nulli poterit seruire nisi patri; omni alia seruitute liber est. puta enim te alimenta petere ab eo quem pater mittat peregre, quem nauigare iubeat: primae partes sunt patris, secundae matris. ALBVCIVS non iuris illam fecit quaestionem sed aequitatis, ita tamen ut et iuris adiungeret: utrum matris prius esset an patris officium. SILO POMPEIVS illam fecit quaestionem: an quotiens duobus communio esset, potestas eius tota fieret qui praesens esset. Puta, inquit,

b.210
seruum te esse communem: huic domino seruies qui praesens est. puta fundum esse communem: is fructus percipiet qui praesens est. Illam quaestionem huic duram subiecit: an nunc pater nullum ius in filium habeat. Quomodo, inquit, iura ciuis non habet, qui liberi hominis non habet, ita qui ciuis non habet nec patris habet; ille nullam in te potestatem habet, mater in totius legis possessione est; iam non commune illi ius in te, set proprium est.

VARIVS GEMINVS sic diuisit: an non semper filius cogi possit, ut matrem alat; deinde an nunc cogendus non sit. Non semper, inquit, filius cogitur. transeo illos qui non possunt, aegros inutiles; aliquis ad propellendum hostem proficiscitur in cuius unius militia posita est salus publica: hunc retinebit mater? puta legatum de summa reipublicae, puta

p.331
foederis: huic mater manum iniciet? Et per partes comparando utrumque officium, ille, inquit, peregre est, tu domi; ille captus, tu libera; ille inter piratas, tu inter ciuis; ille alligatus, tu soluta es. at tu caeca es: ille hoc infelicior quod uidet; quid enim uidet? notas captiuitatis suae et caedes et uolnera et cruces eorum qui non redimuntur. At periculosum est. nihil non; et domi manere et flere.

Latro dixit pro matre summisse et leniter agendum. non enim, inquit, uindictam, sed misericordiam quaerit et cum eo adulescente consistit in quo ita exigit pietatem, ut impediat. aiebat itaque uerbis quoque horridioribus abstinendum quotiens talis materia incidisset; ipsam orationem ad habitum eius quem mouere uolumus adfectus molliendam. in epilogis nos de industria uocem quoque infringere et uultum deicere et dare operam, ne dissimilis orationi sit orator; conpositionem quoque illis mitiorem conuenire. CALVVS, qui diu cum Cicerone

b.211
iniquissimam litem de principatu eloquentiae habuit, usque eo uiolentus actor et concitatus fuit, ut in media eius actione surgeret Vatinius reus et exclamaret: rogo uos, iudices, num, si iste disertus est, ideo me damnari oportet?

Idem postea cum uideret a clientibus Catonis, rei sui, Pollionem Asinium circumuentum in foro caedi, inponi se supra cippum iussit

p.332
— erat enim paruolus statura, propter quod etiam [*](53, 5.) Catullus in hendecasyllabis uocat illum “salaputtium disertum” — et iurauit, si quam iniuriam Cato Pollioni Asinio accusatori suo fecisset, se in eum iuraturum calumniam; nec umquam postea Pollio a Catone aduocatisque eius aut re aut uerbo uiolatus est Solebat praeterea excedere subsellia sua et inpetu latus usque in aduersariorum partem transcurrere. Et carmina quoque eius, quamuis iocosa sint, plena sunt ingentis animi. dicit de Pompeio:
digito caput uno Scalpit. quid credas hunc sibi uelle? uirum.

Compositio quoque eius in actionibus ad exemplum Demosthenis riget: nihil in illa placidum, nihil lene est, omnia excitata et fluctuantia. Hic tamen in epilogo quem pro Messio tunc tertio causam dicente habuit, non tantum leniter componit, sed etiam dicit: “credite mihi, non est turpe misereri” et cetera; omnia in illo epilogo fere non tantum emollitae conpositionis sunt, sed infractae. In hac controuersia Publilianam sententiam dedit FESTVS quidam rhetor, staturae pusillae, in quem EEVCTEMON, homo uenustissimi ingeni, Graece dixit: antequam te uiderem, nesciebam rhetoras uictoriatos esse.

b.212
Fuit autem Festi sententia: “captus est,
p.333
inquit, pater.” si te capti mouent, et haec capta est. et quasi non intellexissemus: an nescitis dici “captos luminibus?”

Et illud dixit: mitte istam epistolam infructuosam. odisse illam debes: haec est quae matrem tuam excaecauit. et illam falsissimam in quam multi incidunt: propter hoc ipsum, inquit, magis flebilis est, quod non potest flere. et iterum: lacrimae, inquit; matri desunt, causae supersunt; tamquam caeci flere non soleant. Memini CRISPVM quendam antiquum rhetorem in illa controuersia uiri fortis qui tertium filium retinet, cum alter filius in tyrannicidio perdidisset oculos, alter in acie manus: exsurgite nunc uiua cadauera, rogate pro patre. sed quid ego meos derideo? alter quos roget non uidet, alter quibus roget non habet.

Multis conpositio belle sonantis sententiae imposuit; itaque memini Latronem PORCIVM, ut exprobraret hanc audiendi scolasticis neglegentiam, maxime quia TRIARIVS conpositione uerborum belle cadentium multos scolasticos delectabat, omnes decipiebat, in quadam controuersia, cum magna quasi ui fluerent et concitata, sic locum conclusisse: inter sepulcra monumenta sunt; et cum scolastici maximo clamore laudarent, inuectus est in eos ut debuit et hoc effecit, ut in reliquum etiam quae bene dicta erant tardius laudarent, dum insidias uerentur. GLYCON dixit:

p.334
*para/qei, mh=ter, e)pilabou= te/knou: talai/pwre ou)de\ ble/peis o(\n krath/sh|s. ei)/ me/, fhsin, ou) tre/feis, e)pi/meinon, i(/na qa/yh|s. HYBREAS in hac controuersia dixit: *te/knon, ka)/|n me feu/gh|s, katalhyomai/ se e)paitou=sa. Hoc quibusdam corruptum uidebatur, ROMANIVS tamen
b.213
---