Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

CESTI PII. Dic quid commiserim. nescis? certe nec secreta te fallunt. Dimittat me: intellegetis cui parauerim. Dic quid ante commiserim: nisi forte contentus es reo obicere parricidium, parricidae nihil. ARGENTARI. Volui mori quia reus fui. quid ergo? nemo reus uiuet? uiuet cui sordidatus adsedebit pater. Reuertar ad uenenum, quoniam iniqua fortuna nullo me periculo defungi semel passa est. ALBVCI SILI. Quare ergo non moreris? non iuuat me mori si quem alium iuuat. Vt interuenit, in has cogitationes abii: ergo quisquam tam infelix fuit? ergo quisquam me magis odit quam ego? misereri mei coepi.

Vari GEMINI. “Ter, inquit, abdicatus es.” Videris mihi, pater, obicere quod tamdiu uiuam. Quod uenio, quod pro me loquor, nolite mirari: tam iucundum est innocentibus defendi quam miseris mori. CORNELI HISPANI. Scio quosdam periclitantis illa iactare: nunc primum causam dico. haec ego dicere non possum; ter reus fui nec dubito, quin uobis in odium uenerim, cum ipse me oderim. Porci Latronis. Ter causam dixi; accessit ad haec supplicia mea uenenum; teneo; hoc si tibi satis non est, uiuam.

Altera pars. ALBVCI SILI. Testor deos immortales hoc me. tribus iam abdicationibus cauisse, ne

p.323
in domo mea uenenum deprenderem. Parricidi reus uiuit qui abdicatus
b.204
mori uoluit. In quam angusto domus meae fortuna posita est! aut patri pereundum est aut filio. Quid habes quare mori uelis? uiuunt orbi, uiuunt naufragi, uiuunt etiam quibus contigerunt liberi ter abdicati. Cum se mori uelle dicat, uitam rogat. Teneo parricidam, quod apparet, etiam in suam mortem paratissimum. CORNELI Hispani. Nolite mirari si debitas uires dolori meo non exhibuero: tribus iudiciis experti estis patres accusare non posse.

VIBI RVFI. Cum tantum sit quod fateris, quantum est quod negas? Tu uenenum quaesisti, tu uenenum emisti, tu uenenum intulisti in eam domum in qua habebas inimicum patrem. Recte uitam odisses, si iam tum tibi parricidium obiecissem. Vis scire quid peccaueris? indica quis tibi uendiderit; dicetur illi: tu ulli uenenum uendebas? tu ter abdicato uendebas? sine dubio nesciebas cui daturus esset. Ita hoc ego iudicio fili mortem moror? Si me cum isto includitis moriar, ut hanc uobis faciam inuidiam quam iste mihi facere uoluit. Vari Gemini. Quaeritis filius meus uenenum cui parauerit? non bibit. Pompei SILONIS. “Mihi, inquit, paraui.” et hoc est patri parare. Absolutus mori uolt, reus uiuit. MVSAE. “Habuit malum medicamentum Mithridates.” quis enim alius debebat habere quam parricida? “habuit, inquit, Demosthenes uenenum et bibit.” idem ego tibi pater quod Demostheni Philippus? Porci Latronis.

p.324

Cum abdicarem, si quid obieceram, aiebat: numquid deprendisti? non tamen habebitis quod multum de eo dubitetis: quod negat parricidium, quod confitetur uenenum est. “Mori, inquit, uolo.” uiuo patre et hoc parricidium est. Miser aeque timui ne biberet uenenum quam ne daret. ARELLI FVSCI patris. “Mihi, inquit, paraui uenenum;” ne quis dubitet an alium possit occidere. IVNI OTHONIS patris. Reus est parricidi qui mauolt mori quam

b.205
patrem uidere. Quomodo uoltis magis probem uobis illum me mori uoluisse? non uolt mori. “Mori, inquit, uolui.” quare? quia ter uicisti? Si mihi creditis, parricidium facere uoluit; si isti, a me parricidium fieri uoluit. Qualis est reus cuius hoc unum patrocinium est, indignum se uita fuisse ? Dico tam inuisum illi fuisse patrem, ut occidere uoluerit: ipse fatetur tam inuisum sibi fuisse, ut occidere uoluerit.

Non puto uos exigere diuisionem, cum coniecturalis sit controuersia. habet tamen dissimilem ceteris coniecturam et duplicem; non quomodo solet aut inter duos reos, cum alterum coarguimus, aut inter duo crimina, cum alterum probamus, ut id alterius fiat probatio, tamquam cum dicimus adulteram fuisse, ut credatur propter hoc etiam uenefica: in uno homine coniectura duplex est. quaerimus enim utrum uenenum in suam mortem an in patris parauerit.

Si hoc colore dici placet pro adulescente quo dixit Latro, ut nihil mutaret uoces, sed diceret:

p.325
“mori uolui taedio abdicationum et infelicitatis adsiduae, cum in hoc tantum sordes ponerem, ut cum maiore tormento positas resumerem, et absolutio mihi uni non finis esset periculi set initium,” incipit praeter coniecturam et illa prima uulgaris in eiusmodi controuersiis et pertrita quaestio incurrere, an uenenum habere in mortem suam liceat. ALBVCIVS illo colore pro adulescente dixit, non fuisse uenenum. Cum putarem, inquit, odio me esse patri meo, uolui experiri adfectum eius, quomodo mentionem mortis meae ferret: itaque palam et ita, ut interueniret pater, tenui. FVSCVS ARELLIVS eodem colore usus est sed aliter; non dixit: experiri patrem uolui, sed:

ut miserabilem me patri facerem. MVRREDIVS pro cetero suo stupore dixit medicamentum se parasse ad somnum

b.206
, quia adsiduae sollicitudines uigiliarum sibi consuetudinem fecerint. A parte patris colorem et Publilianam sententiam dedit: abdicationes, inquit, suas ueneno diluit; et iterum: mortem, inquit, meam effudit. Memini OSCVM, cum loqueretur de hoc genere sententiarum, quo infecta iam erant adulescentulorum omnium ingenia, queri de PVBLILIO, quasi ille iam hanc insaniam introduxisset. CASSIVS SEVERVS, summus Publili amator, aiebat non illius hoc uitium esse, set eorum qui illum ex parte qua transire deberent imitarentur, non imitarentur quae apud eum melius essent dicta quam apud quemquam comicum
p.326
tragicumque aut Romanum aut Graecum; ut illum uersum quo aiebat unum uersum inueniri non posse meliorem:
Tam dest auaro quod habet quam quod non habet;
et illum de eadem re dictum:
Desunt luxuriae multa, auaritiae omnia;
et illos uersus qui huic quoque ter abdicato possent conuenire:
O uita misero longa, felici breuis!

et plurimos deinceps uersus referebat Publili disertissimos. deinde auctorem huius uiti quod ex captione unius uerbi plura significantis nascitur aiebat POMPONIVM Atellanarum scriptorem fuisse, a quo primum ad LABERIVM transisse hoc studium imitandi, deinde inde ad Ciceronem qui illud ad uirtutem transtulissent. Nam ut transeam innumerabilia quae Cicero in orationibus aut in sermone dixit ex ea nota, ut non referam a Laberio dicta, cum mimi eius quidquid modo tolerabile

b.207
habent tale habeant, id quod Cicero in --- Laberium diuus Iulius ludis suis mimum produxit, deinde equestri illum ordini reddidit; iussit ire sessum in equestria; omnes ita se coartauerunt, ut uenientem non reciperent. Cicero male audiebat tamquam nec Pompeio certus amicus nec Caesari, sed utriusque
p.327
adulator. Multos tunc in senatum legerat Caesar et ut repleret exhaustum bello ciuili ordinem et ut eis qui bene de partibus meruerant, gratiam referret. Cicero in utramque rem iocatus est, misit enim ad Laberium transeuntem: recepissem te nisi anguste sederem. Laberius ad Ciceronem remisit: atqui soles duabus sellis sedere. uterque elegantissime, sed neuter in hoc genere seruat modum.

Ab bis huius studii diffusa est in plures imitatio. Sed ut ad controuersiam redeam, CASSIVS SEVERVS aiebat placere sibi illum colorem: mori uolui; et quasdam dixit inter disputandum sententias: tertio, inquit, cum abdicarer, aiebam: nihil tanti est; infelicem hanc animam, quam totiens exagitat pater et infestat, semel recipiat. sed illud rursus dicebam mihi: serua istam animam: facies quod uoles absolutus. Quare ergo nunc non moreris? dicit aliquis. Primum non semper idem miseris libet; nonnumquam iuuat cum fortuna sua concurrere et illam fatigare. Deinde uis uerum quare non moriar interim? quia puto te uelle. Otho IVNIVS ineptam sententiam uidebatur dixisse: non multum interest mea, aut enim me aut filium meum uoluit occidere.

b.208