Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

CESTIVS colore alio usus est.

b.192
Transiebamus, inquit, secundum matris sepulcrum. inuocare coepit manes eius. motus sum. et puerili sensu colorem transcucurrit: quid facerem? inquit: occidere pater iubebat, mater
p.309
uetabat. et cum colore dixit: haec mecum cogitaui: non est imperatum ut manu occiderem, non ut laqueo, non ut mari; eligere supplici genus liberum est. FVSCVS ARELLIVS hoc colore usus est: temptari me putaui a patre; uno, inquam, supplicio alterum filium punire, alterum experiri uolt. ALBVCIVS in argumentis plura posuit et omnes fere colores contrectauit. In narratione hoc colore usus est et dixit: hoc unum mihi praesta beneficium: sine me non tamquam parricidam mori.

ARGENTARIVS non tamquam frater esset huius consili inuentor, dixit: cogitaui quid facerem; tandem inueni quomodo parricidium uindicarem sine parricidio. PASSIENVS hoc colore usus est: non putaui patrem uelle utique occidi filium. uidebatur mihi omnia misericordiae praeparasse: quod domi cognouerat, quod inter suos. fratri, inquam, tradidit: age si parcere uoluisset, cui tradidisset? Pollio ASINIVS dixit in nouercam; itaque illo colore usus est: cogitaui mecum quid liceret, quid oporteret. Si tantum, inquam, nefas commissum est, nullae meae partes sunt ad expiandum saeculum; triumuiris opus est, comitio, carnifice. tanti sceleris non magis priuatum potest esse supplicium quam iudicium. MARCELLVS dixit: ita si iste parricidium fecit, ideo et ego faciam? et illam quam supra sententiam retuli: habes, inquam, frater.

VARIVS GEMINVS et ipse dixit: nolui occidere. egregie, inquam, nouerca inter priuignos diuisit odium; aliter alium adgressa

p.310
est: alteri parricidium obicit, alteri mandat. Et hac illum figura defendit in narratione: interrogaui fratrem: aput quem praetorem causam dixisti? “apud nullum,” inquit.
b.193
quis accusator fuit? “nemo.” quis testis ? immo qui testes ? uni enim etiam de minore scelere non creditur. “nemo,” inquit. quis de te pronuntiauit? “nemo. Quid porro?” inquit, “ego si reus fuissem, ad te non misissem?” SEPVLLIVS BASSVS hoc colore usus est: non habui parricidae instrumenta, non culleum, non serpentes: parricidam tamen in maria proieci.

HISPANVS duro colore usus est: hoc, inquit, supplicium tamquam grauius elegi. Quid? iste, inquam, insuetur et statim omnem sensum supplici effugiet? immo sollicitus pendeat et, quod ne insuti quidem parricidae patiuntur, ipse poenam suam spectet; nihil speret, timeat omnia. peius debet quam ceteri parricidae mori: a patre damnatus est. et hoc colore per totam declamationem usus est, ut diceret hoc se tamquam grauius elegisse. Displicebat color hic prudentibus. quam enim spem habet absolutionis, si nec paruit nec pepercit? HATERIVS hoc colore usus est: diu mecum disputaui. parricida est quem non testis protrahit, non iudex coarguit? quid ergo? innocens quem condemnat pater? inuenioque poenam simillimam reo, mersam non tamen ex toto perditam ratem, quae uel punire fratrem posset uel absoluere.

TRIARIVS et ipse quasi sententiam de fratre ferri uoluisset egit et dixit: tandem ad caelum manibus leuatis, “quidquid est,” inquam, “quod terris imperat, quod regnat profundo, quidquid est

p.311
quod ex sublimi res spectat humanas, inuoco: damnatus alto committitur; di, iudicate post patrem!” Haec sententia dicebatur ex Graeco translata, sed Graeca corruptior est: *po/seidon, a)metrh/twn de/spota buqw=n, th\n e)na/lion klhrwsa/mene basilei/an, a)na/getai patrokto/nos: meta\ pate/ra di/kason. A parte patris, quod ab archipirata dimissus est, sic CESTIVS: poenam, inquit, putauit mihi hanc
b.194
esse morte grauiorem. Et sic posuit in narratione: rogabam ut occideret; non impetraui.

VARIVS GEMINVS ait: in hoc me dimisit, non quia me uolebat saluum esse, sed ad patrocinium suum, ut quia non nunc occiderat, uideretur nec ante uoluisse. Latro dixit: quis porro me uno miserior est qui uitam parricidae debeo? Diocles CARYSTIVS elegantem sensum in prooemio posuit pro adulescente, cum diceret causas se abdicationis non inuenire, luxuriae se occasionem non habuisse, parricidium sibi non obici, etiam contrario se nomine laborare: fortasse, inquit, queritur, quod captum non redemerim. adiecit: ou)k e)xrh=n lu/trwn: pai=s h)=n. et cum tractaret in ultima parte debere patrem etiam uitia liberorum ferre, utique in unico, adiecit: pepei/rasai, pa/ter, o(/ti kai\ ponhro\s e)ni/ote ui(o/s e)stin eu)/xrhstos. ARTEMO in descriptione tempestatis laudatus est et belle accessit ad eam: th\n tou= eu)ploh/santos

p.312
a)nagwgh\n a)/kouson. et cum de ipso nauigio diceret, pulchre coepit: ska/fos e)/rhmon a)no/stou tu/xhs. et ultimam descriptionis sententiam proposuit: nauago\s a)po\ lime/nwn a)nh=gen. et ad partem narrationis eleganter transiit: dih/ghsai nu=n, pa/ter, pw=s s' a)pe/lusen o( ou(/tws a)poluqei/s. GLYCON dixit: i)de/a kritou= e(no\s ou)k a)rkei= *K*A*T*A *M*K*N*E*P---*P*N*A*U *T*I AV| *K*N*M*E nau=n e)steqei\s eu(ri/skei to\ mhde\n a)dikei=n tu/xh|.

Soleo dicere uobis CESTIVM Latinorum uerborum inopia hominem Graecum laborasse, sensibus abundasse: itaque quotiens laetius aliquid describere ausus est, totiens substitit, utique cum se ad imitationem magni alicuius ingeni direxerat, sicut in hac controuersia fecit. nam in narratione,

b.195
cum fratrem traditum sibi describeret, placuit sibi in hac explicatione una et infelici: nox erat concubia et omnia, iudices, canentia sub sideribus muta erant. MONTANVS IVLIVS qui comes ---fuit egregius poeta, aiebat illum imitari uoluisse VERGILL descriptionem:
Nox erat et terras animalia fessa per omnis Alituum pecudumque genus sopor altus habebat.
Virg. A. 8.26-27 At Vergilio imitationem bene cessisse, qui illos optimos uersus VARRONIS expressisset in melius:
p.313
Desierant latrare canes urbesque silebant; Omnia noctis erant placida composta quiete.
Solebat OVIDIVS de his uersibus dicere, fieri potuisse longe meliores, si secundi uersus ultima pars abscideretur et sic desineret:
Omnia noctis erant.
Varro quem uoluit sensum optime explicuit, Ouidius in illius uersu suum sensum inuenit: aliut enim intercisus uersus significaturus est, aliut totus significat.
b.196

Si accusasset Cicero Popillium, uiueret. Occidit Ciceronem Popillius: puto iam creditis occisum ab isto patrem. Vt uno ictu pereat tantum dabo: pro Cicerone sic liceat pacisci ? GAVI Sabini. Quod unum potuimus effecimus, ut ueniret tempus quo Popillius Ciceronem desideraret. “Popilli, potes,” inquit, “Ciceronem occidere; potes uel patrem.” Porci Latronis. Prorsus occisurus Ciceronem debebat incipere a patre. “Antonius, inquit, me iussit.” Non pudet te, Popilli? imperator te tuus

p.314
credidit posse parricidium facere. Abscidit caput, amputauit manum, effecit ut minimum in illo esset crimen quod Ciceronem occidit. Facinus indignum! felicissime licet cedat actio, id solum proficiemus, ut qui Ciceronem occidit tantum erubescat.

Pro di boni! occisum Ciceronem malos mores uoco. ALBVCI SILI. Caedit ceruices tanti uiri et umero tenus recisum amputat caput. I nunc et nega te parricidam. hoc unum tamen feliciter fecisti, quod ante occidisti patrem quam Ciceronem. Facilius pro parricida iudices mouit quam pro se clientem. Ad uos hoc, patroni, exemplum pertinet: nullos magis odit Popillius quam quibus plurimum debet. Vbicunque estis, iudices, qui in istum reum sederatis, ecquid poenitet absoluisse? ARGENTARI. Impius est, ingratus est; audeo dicere, parricida est: sensit qui defenderat. Respice forum:

b.197
hic sub Cicerone sedisti; respice rostra: hic supra Ciceronem stetisti. Quantum eloquentia tua, Cicero, potuit! Popillius de moribus reus est. Abscidit ceruices loquentis: haec est absoluti clientis post longum tempus salutatio. Parce iam, quaeso, Popilli: nihil tibi nisi occidendum Ciceronem mandauit Antonius. Duo fecit parricidia quorum alterum audistis, alterum uidistis.

CESTI PII. Si dixero: adulescentia turpis est, infamis pueritia, respondebit: iam ista Cicero [*](Cic. pro Rosc. Am. 26, 72.) defendit. Non pudet, Popilli? accusator tuus uiuit. “Quid tam commune quam spiritus uiuis, terra mortuis, mare fluctuantibus, litus eiectis?”

p.315
Parricida, sic etiam tu perisses. FVLVI Sparsi. Non credidisset Popillium fecisse Antonius, nisi in mentem illi uenisset illum et parricidium fecisse. Facinus indignum! a me defenditur Cicero, cum Popillium Cicero defenderit. MENTONIS. Non magis quisquam alius occidere Ciceronem potuit praeter Popillium, quam nemo Popillium praeter Ciceronem defendere. parricidam quem uiuos negarat Cicero occisus ostendit. Fortunam Ciceronis! Antonius illum proscripsit qui accusatus est, Popillius occidit qui defensus est. Si damnatus esses, carnifex te culleo tum insuisset. Video quid respondeat: non credet Antonius occisum Ciceronem a Popillio, nisi ei signum attulerit.

Triarii. Praesta Ciceroni quod propinqui Catilinae, quod amici Verris, quod clientes Clodii praestiterunt: proscriptum transi. Ne a mortuo quidem manus abstinet, lacerat occisum. Popilli, hoc parricidium tertium tuum est. Pompei SILONIS. Numquid magis exonerare te possum? praesta Ciceroni quod Antonius. CORNELI Hispani. Dic: Antoni, ego istud scelus facere possum: et patrem occidi. Securi erant amici Ciceronis postquam ad illum Popillius missus est. ARELLI FVSCI patris. Potuisti Ciceronem

b.198
occidere? at quam nobis bene persuaserat Cicero parricidium te facere non posse! Occidisti tu Ciceronem loquentem: numquid, inquit, est aliquis ex tuis uerendus index? an nemo Ciceroni timendus est qui cum
p.316
Popillio uenit? Q.

HATERI. Qui modo Italiae umeris relatus est nunc sic a Popillio refertur? proposito in rostris capite Ciceronis, quamuis omnia metu tenerentur, gemitus tamen populi liber fuit. IVLI BASSI. “Proscriptus, inquit, erat Cicero.” pater certe tuus proscriptus non fuit. Blandi. Di manes Popilli senis et inultae te patris, Cicero, persecuntur animae, ut quem negasti parricidam sentias. Capitonis. Deduxi ad uos reum omnium quos terra sustinet nocentissimum, ingratum, inpium, percussorem, bis parricidam; nec tamen timeo; patroni uiderint: nemo a Popillio nisi post beneficium occiditur. Ne damnationem quidem istius despero; non enim a Cicerone defenditur. Timeo ne causae non satisfaciam. maior causa est occisum a Popillio Ciceronem queri quam fuit aliquando probare non occisum patrem.

Ciceronem quisquam potuit occidere qui audiit? Minturnensis palus exulem Marium non hausit; Cimber etiam in capto uidit imperantem; praetor iter a conspectu exulis flexit; qui in crepidine uiderat Marium in sella figurauit. Non possumus de Popillio queri: eodem loco patronum habuit quo patrem. Cn. Pompeius terrarum marisque domitor Hortensi se clientem libenter professus est; et Hortensius bona Pompei, non Pompeium defenderat. Romulus, horum moenium conditor et sacratus caelo parens, non tantam urbem fecit quantam Cicero seruauit.

Metellus Vestae extinxit incendium, Cicero Romae. glorietur deuicto Annibale

p.317
Scipio, Pyrrho Fabricius,
b.199
Antiocho alter Scipio, Perse Paulus, Spartaco Crassus, Sertorio et Mithridate Pompeius: nemo hostis Catilina propius accessit. Fertur adprensum coma caput et defluente sanguine hunc ipsum inquinat locum in quo pro Popillio dixerat. BVTEONIS. Quantae fuit eloquentiae! probauit ab eo non occisum patrem a quo occidi poterat etiam Cicero. MARVLLI. Si inimicus essem patronis, optarem ut reus absolueretur. Turpe iudico in ea ciuitate Ciceronem non defendi in qua defendi potuit etiam Popillius.

Popillium pauci ex historicis tradiderunt interfectorem Ciceronis et hi quoque non parricidi reum a Cicerone defensum, sed in priuato iudicio: declamatoribus placuit parricidi reum fuisse. Sic autem eum accusant tamquam defendi non possit, cum adeo possit absolui, ut ne accusari quidem potuerit. Latroni non placebat illum sic accusari quomodo quidam accusauerunt: obicio tibi, quod occidisti hominem, quod ciuem, quod senatorem, quod consularem, quod Ciceronem, quod patronum tuum. hac enim ratione non adgrauari indignationem, sed fatigari. statim illo ueniendum est ad quod properat auditor; nam in reliquis adeo bonam causam habet Popillius, ut detracto eo quod patronum occidit, nihil negoti habiturus sit; patrocinium eius est ciuilis belli necessitas. itaque nolo per illos reum gradus ducere quos potest totiens euadere.

p.318
licuit enim in bello et ciuem et senatorem et consularem occidere, ne in hoc quidem crimen est quod Ciceronem, sed quod patronum. Naturale est autem, ut quod in nullo patrono fieri oportuit, indignius sit factum in Cicerone patrono.

Latro accusauit illum de moribus: primum quod sic uixisset, ut causam parricidi diceret; deinde quod patronum suum occidisset. et fecit

b.200
has quaestiones: an non possit eo nomine accusari quo absolutus est. Si “quis, inquit, uolet hodie parricidi me postulare, non poterit. quomodo quod crimen obici non potest, puniri potest?” An in bello ciuili acta obici non possint. Honeste dixit cum hunc locum tractaret VARIVS GEMINVS: si illa, inquit, tempora in crimen uocas, dicis non de hominis, sed de reipublicae moribus. Si potest quod ciuili bello actum est obici, an hoc obici debeat. Hanc quaestionem in illa diuisit: an etiamsi necesse ei fuit facere, non sit tamen ignoscendum. ad quaedam enim nulla nos debet necessitas conpellere. Hoc loco Lateo dixit summis clamoribus: ita tu, Popilli, si Antonius iussisset, et patrem tuum occideres? Deinde an non fuerit illi necesse. Potuisti excusare te, potuisti praemittere aliquem ad Ciceronem, ut sciret et fugeret;

necesse certe non fuit manum caputque praecidere mortuo. Colorem pro Popillio Lateo simplicem habuit:

p.319
necessitate coactum fecisse; et hoc loco illam sententiam dixit: miraris si eo tempore necesse fuit Popillio occidere quo Ciceroni mori? ALBVCIVS dixit in poenam Ciceronis electum amicissimum Ciceroni, quasi exprobraturus per hoc illi fortunam esset. molestius, inquit, feret se a Popillio occidi quam occidi. MARCELLVS AESERNINVS eundem colorem aliter induxit. Cogitabat, inquit, secum Antonius: quod Ciceroni excogitabo supplicium? occidi iussero? olim iam aduersus hunc metum emuniuit animum; scit “mortem nec inmaturum esse consulari [*](Cic. in Cat. IIII, 2, 3.) nec miseram sapienti:” fiat aliquit noui quod non exspectat, quod non timet; non indignatur ceruicem hosti porrigere, indignabitur clienti. Popillium aliquis uocet, ut sciat quantum illi defensi rei profuerint. SILO POMPEIVS hoc colore usus est:

offendebar, inquit, proscriptione et quaedam liberius loquebar. “Non miror; Ciceronis cliens

b.201
es: tanto magis occide Ciceronem tuum.” Et dixit non suae infirmitatis sententiam: uterque, inquit, sed diuerso genere punitus est: Ciceronis proscriptio fuit occidi, mea occidere. MARVLLVS, praeceptor noster, sic narrauit: iussit, inquit, imperator, iussit uictor, iussit qui proscribebat: ego illi negare quicquam possem cui nihil poterat negare respublica? BLANDVS hoc colore: uolui, inquit, me excusare; dixi: “Cicero me defendit;” respondit: “scio; me accusauit. i ergo, ut sciat plus sibi Antoni accusationem nocuisse quam Popilli defensionem profuisse.” BVTEO hoc colore:

“uocetur, inquit ille, Ciceronianus ille cliens, amicus; excogitaui quomodo Cicero sua periret manu.”

p.320
CESTIVS hoc colore: durissima, inquit, mihi militia in Antonio castris fuit ob hoc ipsum quod Ciceronis eram cliens; difficillimae mihi expeditiones mandabantur. tunc quoque uocatus sum quasi ad poenam: “i, inquit, occide Ciceronem; nec credam, inquit, nisi attuleris caput;” magisque admiratus est potentiam suam quod Ciceronem Popillio non licebat non occidere. FVSCVS ARELLIVS hoc colore usus est: Antoni se partem secutum, ut, si quid posset, Ciceroni prodesset; facta proscriptione ad genua se Antoni procidisse, deprecatum esse pro Cicerone; offensum Antonium dixisse: “eo magis occide quem mori non uis.” Hic color displicebat PASSIENO quia ad testem ducit; nam si hoc fecit Popillius, non tantum quod defendat non habet, sed habet quod glorietur.

HISPO ROMANIVS uehementi colore usus est et duro: patronum enim dedit Popillio et dixit aliter se causam acturum Popilli, aliter Antoni; pro Popillio dicturum: occidere nolui, coactus sum; pro Antonio dicturum: occidi Ciceronem oportuit. et dixit locum, aliter non potuisse pacari

b.202
rempublicam, quam si ille turbator oti e republica sublatus esset. Solus ex declamatoribus in Ciceronem inuectus est. Quid ille, inquit, cum Antonium hostem iudicaret et omnis Antoni milites, non intellegebat se et Popillium proscripsisse? Hic color prima specie asperior est, sed ab illo egregie
p.321
tractatus est. VARIVS GEMINVS dixit: cum imperasset mihi Antonius, passus sum, ne aliquis P. Clodi cliens mitteretur, qui contumeliis adficeret antequam occideret, qui uiuum laniaret.