Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

ALBVCI SILI. De fratre nec iudicare audeo nec loqui: uno nomine ei et gratias ago et gratulor, quod patrem seruare potuit mori iussus. Tanta tempestate confusus neque aestimare quicquam neque dispicere potui. Plura tibi crimina, pater, fortuna torquente, quam quae uideris ipse nosse, indicabo. Solutum mihi fratrem tradideris an alligatum nescio: quantum ad meum stuporem attinet, etiam fugere potuit; nec satis memineram, tale ministerium mihi pater an nouerca mandasset, ministerium an poenam esse uoluisset,

b.184
uindictam an parricidium. Insui culleo fratrem iubes? non possum, pater. non ignoscis? an non credis? ego contendo ne te quidem posse, si quis tibi dixisset
p.299
tyrannus: ueni, tuis manibus filium insue. in hoc opere potes oculis tuis, potes manibus uti? potes audire inclusi filii gemitum? si potes, timeo ne innocentem damnaueris; si non potes, quid frater in fratrem non posset, patrem testem dedi.

Quid accusas quod inpunitatem fratri dederim, quom fato consilium meum uictum sit? a me frater ut uiueret non impetrauit, ut fugeret non impetrauit: nihil aliud impetrauit quam ut aliter quam in culleo moreretur. malam causam habeo, ut inter fratres. Vbi spes ? in gubernaculo ? nulla est. in remigio ? ne in hoc quidem est. in comite? nemo repertus est naufragi comes. in uelo? in artemone? omnia paene instrumenta circumcisa sunt, adminiculum spei nullum est. patri sum excusandus an fratri? De filio tuo hoc respondeo: quamdiu in patrio solo morari licet, ciuis est: proiectus in mare, quidquid post exilium et naufragium uel facit uel patitur ab omni foedere uitae communis abstractus, poenarum eius pars, non et nequitiae opus est. sed aliis querentibus te ipsum testem dabo, non esse piratam.

Ego illi terrae, ego lucis conspectum, ego etiam mortis humanae facultatem abstuli; fortuna ipsa quae miserita eius est, nihil tamen illi praeter mare reliquit. “Moriendum est mihi, inquit; pater iussit: neque ego te deprecor ne moriar nec tibi licet non facere quod iussus es. inter patrem iratum et fratrem moriturum arbitrium pietati tuae necessarium

p.300
suscipe: sanguinem meum patri refer, culleum mihi remitte; uolo mori, sed pura manu tua; hoc pietatis tuae munus ad inferos perferam, licuisse mihi per fratrem aliter quam parricidae
b.185
mori.”

Asini Pollionis. Aequas mihi praebete aures: dabo uobis etiam damnatum absoluendum. “Viuit, inquit, frater.” non credo. “seruauit, inquit, me.” fecisti ut crederem. Haec est summa rerum gestarum: in ea domo in qua facile parricidium creditum est, ego fratrem occidere non potui, frater patrem. “Quid mihi cum ista tabula? semel mori uolo.” Q. HATERI. Emicabant densis undique nubibus fulmina et terribili fragore horridae tempestates absconderant diem: imbres undique et omnia procellis saeuientia: expectat, inquam, parricidam mare. intumuerat subitis tempestatibus mare iustis quoque nauigiis horrendum. Fateor, fateor, dixi: fratrem tibi, si innocens est, Fortuna, conmendo. Inueni relictum etiam a naufragis nauigium fragmentum infelix et iam nauigaturis omen, quod si quis gubernator uidisset,

iter suum distulisset. naufragus a littore emittitur. Marcelli AESERNINI. Habes, inquam, frater, si innocens es, nauigium, si nocens, culleum. non feci parricidium et — quam facile erramus homines — factum putaui; deliberabam an parerem patri. “Frater,” inquit, “tu primus in domo parricidium facies.” ARGENTARI. Quod iusseras factum est: periit frater. “Viuit, inquit, et me dimisit.” bono argumento probatur uiuere. Vtrasque ad caelum manus sustulit:

p.301
“si nihil umquam impie cogitaui, si patrem meum etiam damnatus diligo, di immortales, rerum omnium iudices, adeste.” Si aliter sentiret, infelicia sibi imprecatus est maria: sic nauem suam rexit. Blandi.

Iacebat in littore nauigium, quod etiam integrum infeliciter uexerat. Credam parricidam, si tibi proficiscenti nauigium suum reddidit. Subito mihi non sentienti ferrum cum animo pariter excidit; torpent manus et nescio qua perturbatione tenebrae stupentibus offunduntur oculis. intellexi quam difficile esset parricidium

b.186
facere, etiam quod imperaret pater. Ita mibi, quae sola miseros in domo nostra respicis, Fortuna, succurras, ita mihi contingat aut honeste uiuere aut mori, ita ex domo nostra ego sim ultimus reus, ut ille iurabat meliorem se nouercam habuisse quam fratrem. CORNELI HISPANI.

Fateor, uolui occidere; sed tunc intellexi quam difficile esset parricidium. “Ego,” inquit, “patrem occidere uolui? ne nunc quidem possem.” Pater noster nauigauit sereno die, tranquillo mari, auspicato itinere, integra naue. Quid hoc est? felicius nauigauit damnatus quam qui damnauerat. “Vade,” inquit; “patrem te habere mihi non licuit, habebo patronum; reuertere.” Magnum pietatis argumentum filio carus pater etiam post supplicium. utrum uobis uidetur innocentiam apud piratas didicisse, an ne apud piratas quidem perdidisse? ARELLI FVSCI patris. Potuit patrem occidere: ecquem testem timebat? Abdicatus a patre quo me conferam? in

p.302
maria? non possum: iratos habeo piratas. Cum traditus est mihi frater imperatumque ut sumerem supplicium, si qua est fides, temptari me putaui an possem parricidium facere. Porci Latronis.

Perieras, pater, nisi in parricidam incidisses. TRIARI. In naufragio nauigabat. Parum est quod non occidit patrem, immo etiam integra naue dimisit etiam pirata dicitur: iterum falso crimine male audit. CESTI Pii. Erat nauigium, immo fuerat, sed hoc putre, resolutis compagibus, infelix omen nauigationis. “Insue me culleo: certe sentiam maria, non etiam uidebo.” Scissa quoque uela fecerant sinus et armatas classes naufraga praecesserat ratis: scires nauigare qui seruaturus esset patrem. Crudelis et pertinax nouerca post omnia deuicta nihilominus saeuit. maria

b.187
iam quiescunt, praedones iam miserentur, piratae iam parcunt. Ibamus praeter sepulcrum matris, ille mortem timens, ego scelus: expectate, iudices; iam fortuna nobis obiciet scelus.

Iacebat nauigium peruetus et attritum salo, uix unius capax animae. Veni ad uos uictoriam pulcram petiturus, ut probem me parricidam. Non occidisti, inquit, fratrem. Nouerca, audi iucundissimam uocem: fateor me parricidam, occidi fratrem; tutus sum, pater, si hoc probauero? imposui in exarmatam nauem: non est hoc occidere?

p.303
nouercae quidem numquam satis priuignus occiditur. Multas rerum natura mortis uias aperuit et multis itineribus fata decurrunt, et haec est condicio miserrima humani generis, quod nascimur uno modo, multis morimur: laqueus, gladius, praeceps locus, uenenum, naufragium, mille aliae mortes insidiantur huic miserrimae animae. et hoc occidere uocatur, sed diutius. Si quis nunc stat in turba, hoc dicit: huic quisquam parcat, qui fratrem suum occidit et occidisse se probat?

Componis in domo par, ut alter scelere sit parricida, alter ministerio. Inpositus est in nauem frater: qualem nauem? scitis nihil esse periculosius quam etiam instructa nauigia: parua materia seiungit fata. Quid uero si non radentibus committitur illa anima, non uelis, non gubernaculo defenditur? exarmata nauis est, utroque patens latere; inponitur miser in naufragium, nauigio per se pessum ituro pondus insuper addit. Ecce nauem diuinitus armatam: subito uisa sunt uela, subito nauis coepit et regere se et adtollere. Magnum praesidium in periculis innocentia. saeuum mare uoluitur, procellae spumante impetu latera nauigii urgent, pulsatur undique nauis periculis: innocentia tamen tuta est.

O maria iustiora iudiciis! o mitiores procellae patre, quam eiecit ille seruauistis animam! Nec hoc tantum diuinitus gestum est quod peruenit

b.188
tutus in portum, excipitur classe praedonum; habeat pater mentem nauigandi:
p.304
capietur iudex, ut illum paeniteat sententiae suae. “Damnare me nouerca parricidii potuit; parricidam facere ne damnando quidem potuit. cognosce innocentiam meam in mari quam domi noluisti.” Complexu, osculis prosecutus est: sic patrem parricida dimisit?

IVNI GALLIONIS. Multa non adgnosco: frater domi damnatus est, ego in publico; illi obiectum est quod parricidium fecerit, mihi quod non fecerim; ille negabat, mihi nouo patrocinio utendum est: “fratrem occidi;” in ea domo in qua parricidia damnantur, haec innocentia est. Video, iudices, inuitosuosaudire hoc genus defensionis: malo itaque me uobis innocentem probare quam patri. fratrem non occidi, non potui fratrem occidere; idem timuimus, idem doluimus, idem fleuimus, eundem patrem habuimus, eandem matrem, eandem nouercam;

mitioris natura pectoris sum, mollioris animi. non idem omnibus mortalibus natura tribuit ingenium: alius durior est, alius clementior; apud piratas quoque inuenitur qui non possit occidere. Putaui me electum, ne alius occideret. si mater nostra uiueret, puto, illi tradidisset: quod proximum fuit, mihi tradidit. Vtrum uobis uidetur per manus fratris punire filium uoluisse an ablegare priuignum? Pudet me patrocini mei; timeo ne, cum coepero narrare quid fecerim, dicatis: certe negabas posse te hominem occidere.

MVSAE. Traditus est frater puniendus mihi potissimum. Quo istud proposito, pater, feceris, apud plerosque disputationem habet: ego si quid mitius illo tempore uoluisti fieri, non intellexi; imposui multum recusantem et insui culleo

p.305
postulantem. Obicis mihi molliorem animum: alius mitior est, plus quam debet, alius seuerior quam
b.189
necesse est, mediis alius adfectibus inter utrumque positus totus in sua potestate est. quidam et accusare et damnare possunt et occidere, quidam tam mites sunt ut non possint in caput ne testimonium quidem dicere. Non possum hominem occidere: hoc uitium et aput piratas inuenitur. Alii uiuere sine reipublicae administratione non possunt, aliis in priuato latere et extra omnem inuidiam secessisse praecipua tranquillitas est, aliis non potest persuaderi ut matrimonio obligentur, aliis ut careant; sunt qui castra timent, sunt qui cicatricibus suis gaudent.

in tanta morum uarietate uidete quantulum sit quod excusem: non ambitioni, non inertiae ueniam peto; misericors sum, non possum occidere hominem. Gratulare, pater, naturae meae: numquam eiusmodi filius parricidium faciet. hoc uitium a te traxisse uideor. an non putatis misericordem, qui quem damnauit puniendum fratri dedit? Centurio Luculli Mithridaten non potuit occidere — dextra simul ac mens elanguit — pro bone Iuppiter, Mithridaten quam non dubium parricidam! Pompei SILONIS. Gaude pater: neuter ex filiis tuis parricidium fecit. Dimisi a portu naufragum. narra, pater, quomodo te dimiserit sic dimissus. Vis, pater, scire accusator nocentior sit an reus? coice in alteram nauem nouercam; illa faciat uota, precetur: si neminem

p.306
innocentem accusauit, si priuignum immerentem non oppressit: in eos piratas incidet, qui nesciant captos dimittere.

Altera pars. MVSAE. Parricida meus in mari regnat. SEPVLLI BASSI. Nega domi parricidam fuisse quem scis esse piratam. GAVI SABINI. Facinus indignum! damnatus parricida post poenam potuit dicere patri suo: “morere.” Divisio. Latro in has quaestiones diuisit: an licuerit illi quod iubebat pater facere. Non licet, inquit, fratrem necare; nec ille damnatus erat: non

b.190
enim iudicio publico ceciderat. ignosce, si diligentior sum, cum uideam hominem tam facile damnari: timeo ne quis me parricidi postulet. facile est. si dicenda st domi causa, etiam nocens absolutionem sperare potero: in foro quid respondebo? “occidi fratrem?” parricidam me quidam uocant, quod non adfui reo. Si licuit, an debuerit.

Nocens est iste, sed mihi frater est. naturae iura sacra sunt, etiam apud piratas. Quid de me iudicaturus es, si fecero? puto difficulter postea in me parricidium credes. Etiamsi debuit parere patri, an ignoscendum sit illi si non potuit? Fatebor, inquit, quod fortasse offensurum est aures fratrum, offensurum est patris: uolui fratrem occidere, non potui. obortae sunt subito tenebrae, diriguit animus, sublapsum est intercepto spiritu corpus. Non possum fratrem occidere.

p.307
pone hoc loco piratam: non poterit. quidam occidere hominem tantum non possunt; quorundam aduersus hostes deficit manus. Fratris quoque beneficium non est tam magnum, pater, quam putas: non ille te noluit occidere, sed non potuit. Nouissimas illas partes fecit: quamuis non occiderit, si tamen puniit damnatum, an abdicari non debeat. Dicit enim pater: si non poteras, negasses et misisses ad me, non posse te.

Hoc loco dixit Latro rem ualde laudatam: “dixisses,” inquit, “te non posse.” ita tu nesciebas? putasti me posse occidere? quid ergo ? sic loquebaris tamquam unum parricidi condemnasses. Deinde an punierit fratrem. Hic descriptio supplicii, quod dixit grauius etiam culleo fuisse, et adiecit hodieque illum poenas dare inter barbaros inclusum, per quos necessest illi patria, populo, lare carere; sed ne per

b.191
illos quidem necessest parricidium facere. Hac diuisione usi sunt quibus placuit damnati causam non defendere et tantum suam agere; alia usi sunt quibus placuit et illius causam defendere, inter quos et GEMINVS VARIVS fuit, qui aiebat adulescentem optimam causam habere si non occidit fratrem etiam nocentem, meliorem tamen si non occidit innocentem; patitur autem materia.

fecit ergo has quaestiones Geminus et quibus idem placuit: an abdicari non debeat

p.308
etiamsi nocentem fratrem non occidit. hic dixit: non licuit, non debui, non potui. An si innocentem non occiderit. bellam rem hoc loco Geminus dixit, cum coepisset per omnis numeros fratrem tamquam reum defendere: dicet, inquit, aliquis: “tam sero defendis?” non potui citius: hodie primum res in forum delata est. Nouissime: an etiam nocentem satis punierit.

De colore inter maximos et oratores et declamatores disputatum est utrumne aliquid deberet dici in nouercam an nihil. PASSIENVS et ALBVCIVS et praeter oratores magna nouorum rhetorum manus in hanc partem transierunt; fuerunt et qui in nouercam inueherentur; fuerunt et illi qui non quidem palam dicerent, sed per suspiciones et figuras, quam rem non probabat Passienus et aiebat minus uerecundum esse aut tolerabile infamare nouercam quam accusare. Quidam principia tantum habuerunt in sua potestate, deinde ablati sunt impetu. excusatius est autem in malum colorem incidere quam transire. Latro illum introduxit colorem rectum in narratione, quo per totam actionem usus est: non potui occidere. et cum descripsisset ingenti spiritu titubantem et inter cogitationem fratris occidendi concidentem, dixit: nouerca, aliut quaere in priuignum tuum crimen; hic parricidium non potest facere.