Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Tunc autem cum studeret habebatur bonus declamator. hanc certe controuersiam ante Arellium Fuscum declamauit, ut mihi uidebatur, longe ingeniosius, excepto eo, quod sine certo ordine per locos discurrerat. haec illo dicente excepta memini: quidquid laboris est in hoc est, ut uxori uirum et uxorem uiro diligere concedas. necesse est deinde iurare permittas, si amare permiseris. Quod habuisse nos iusiurandum putas? tu nobis religiosum nomen fuisti; si mentiremur, illa sibi iratum patrem inuocauit, ego socerum. Parce pater: non peierauimus. Ecce obiurgator nostri quam

b.137
p.179
effrenato amore fertur! queritur quemquam esse filiae praeter se carum. quid est quod illum ab indulgentia sua auocet?

Di boni, quomodo hic amauit uxorem? amat filiam et abdicat; dolet periclitatam esse et ab eo abducit, sine quo negat se posse uiuere; queritur periculum eius, qua paene caruit hic, qui amare caute iubet. Facilius in amore finem inpetres quam modum. tu hoc optinebis, ut terminos quos adprobaueris custodiant, ut nihil faciant nisi considerate, nihil promittant nisi ut tuuis facturi, omnia uerba ratione et fide ponderent? senes sic amant. Pauca nosti, pater, crimina: et litigauimus aliquando et cecidimus et, quod fortasse non putas, peierauimus. Quid ad patrem pertinet quod amantes iurant sibi credere? nec ad deos pertinet.

Non est quod tibi placeas, uxor, tamquam prima peccaueris: periit aliqua cum uiro, periit aliqua pro uiro; illas tamen omnis aetas honorabit, omne celebrabit ingenium. Fer, socer, felicitatem tuam. magnum tibi quam paruo constat exemplum! in reliquum ut iubes diligentiores facti sumus; errorem nostrum confitemur; exciderat iurantibus esse tertium, qui magis amaret: sic, di, sit semper. Perseueras, socer? recipe filiam: ego qui

p.180
peccaui poena dignus sum; quare uxori notae causa sim, socero orbitatis? discedam e ciuitate, fugiam, exulabo, utcumque potero desiderium misera et crudeli patientia perferam. morerer, si solus moriturus essem.