Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

LATRONI contrarium uidebatur onerari iurisiurandi inuidiam, cum extenuari deberet: illud iusiurandum contra fortunam uidetur, hoc etiam contra patrem. CESTIVS contra fecit et ex toto dixit iureiurando illam liberatam illo casu; solutos ipsos uinculo religionis et ideo non futurum periculum uxori, si quid accidisset uiro. SILO

p.177
POMPEIVS contra dixit illam teneri iureiurando et adiecit, etiamsi repudio diducta fuerit, non tamen solui foederis pactionem; “et ideo,” inquit, “honestum morti nostrae titulum uindico, ne si quid acciderit, aut ego pro aliena uxore moriar, aut illa pro alieno uiro.” Hispo ROMANIVS hoc colore usus est:

iusiurandum iocosum fuisse; sicut multa cotidie iurarent amantes et ipsam iurasse; itaque oblitum se eam iurasse misisse nuntium, ut experiretur an affectus uxoris permaneret. uxorem intellexisse falsum nuntium esse et ex eo se loco praecipitasse, ex quo praecipitata perire non posset: “ut quomodo ego illam,” inquit, “falso nuntio terrueram, sic illa inquit me falso periculo terreret.” MARVLLVS praeceptor noster licenter uerbo usus est satis sensum exprimente, cum diceret uxorem intellexisse mariti mendacium: et ipsa aduersus temerarios mariti iocos relusit. Hanc controuersiam memini ab OVIDIO

b.136

Nasone declamari aput rhetorem Arellium Fuscum cuius auditor fuit; nam Latronis admirator erat, cum diuersum sequeretur dicendi genus. Habebat ille comptum et decens et amabile ingenium. oratio eius iam tum nihil aliud poterat uideri quam solutum carmen. Adeo autem studiose Latronem audiit, ut multas illius sententias in uersus suos

p.178
transtulerit. In armorum iudicio dixerat Latro : mittamus arma in hostis et petamus. Naso dixit:
Arma uiri fortis medios mittantur in hostis; Inde iubete peti.
met. XIII, 121 sq. et alium ex illa suasoria sensum aeque a Latrone mutuatus est. memini Latronem in praefatione quadam dicere, quod scolastici quasi carmen didicerant: non uides ut immota fax torpeat, ut exagitata reddat ignes? mollit uiros otium, ferrum situ carpitur et rubiginem duch, desidia dedocet. Naso dixit:
Vidi ego iactatas mota face crescere flammas Et rursus nullo concutiente mori.
am. I 2, 11 sq.