Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

NIGER BRVTTEDIVS cum ageret obiecit Syriaco, quod causam non posuisset et non institit adsidue, quare non adpareret, quomodo seruus sollicitatus esset, quomodo perductus in cubiculum. cum responderet Syriacus, ait: primum non apud eundem praeceptorem studuimus: tu Apollodorum habuisti, cui semper narrari placet, ego Theodorum, cui non semper. deinde si quaeris, Niger!, quare ego non narrauerim: ut tu ista narrares feci. Et contra Maximum Stertinium a quo premebatur, cum comes eius fuisset, dixit: per annos duodecim in officio tuo fui; dic quid in domo tua peccauerim ? sed haec est consuetudo uestra: iniuriam uocatis finem seruitutis. tamdiu uobis cordi sumus, quamdiu usui. Haec a Syriaco dicta magnis et excepta

p.172
clamoribus cum occurrerent mihi, praeterire non potui: ad OTHONEM redeo a quo longius aberraui.

Solebat hos colores qui silentium et significationem desiderant tueri; itaque et hanc controuersiam hoc colore dixit, tamquam in emendationem abdicatorum et reconciliationis causa faceret. hoc non detegebat, sed omnibus sententiis utebatur ad hoc tendentibus, tamquam: “non possum, inquit, pati sine patre.” me autem sine te putas pati posse? quemquam autem patrem putas pati sine liberis posse? et illud: credite mihi,

b.132
impium nihil de liberis duo patres cogitant. et illud: “recipiat, inquit, suos; non possum sine te pati.” hoc fortasse illi placebit, quod ad tuum patrem reuerti uoles. et illud: non amas abdicatos?

domum illorum occupa. amas? serua. Dixit et illud: “libenter, inquit, pauper sum:” et ego. dicet aliquis: “quare ergo in adoptionem diuiti filium?” recipiet excusationem si dixero: filii mei causa facio; honestius etiamnunc facio quam si filium ei traderem. et illud: hoc aut meum consilium est aut illius aut commune; consentiatis licet: duos senes iungit. et illud: o temerariam adulescentiae et incautam contumaciam! fortasse iam superuacua esset adoptio, si non repugnasset. et illud: non recipio; omnia licet facias, non ego ero pater orbo diuite. et illud in ultimo: scis et

p.173
me non inuitum esse pauperem; ego te genui, ego diuitias docui contemnere; sequere auctoritatem meam. nihil turpiter suadeo, nihil sordide concupisco; crede fidei meae, hoc fieri expedit. “Quoi?” inquit: mihi, tibi, diuiti; nihil amplius dico.