Controversiae
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor
OTHO IVNIVS pater solebat difficiles controuersias belle dicere, eas in quibus inter silentium et significationem medio temperamento
alteri enim credi non debet, alteri non solet. OTHO tamen IVNIVS bene dicebat has controuersias, quae suspiciose dicendae erant. itaque memini optime illum dicere pro † hac rene adulteri rea in quam SYRIACVS VALLIVS, homo disertus, ad calumniam iurauerat. Erat genus iudicii tale: speciosum iuuenem dominus suus deprehendisse cum uxore in cubiculo testatus est et ob hoc uxorem suam dimisit. hoc nomine seruum adulteri postulatum dominus non defendebat, mulier in quam petebatur praeiudicium tuebatur. opus erat aliquo colore, cum in cubiculo uisa esset cum seruo et marito.
OTHO IVNIVS nullam rem certam posuit, sed tantum circumuentam a uiro mulierem egregie tractauit; cuius actio quam utilis fuisset, statim adparuit NIGRO BRVTTEDIO dicente qui hoc colore usus est: arcessitum a domino seruum, ut inter se medius et dominam recumberet. illam non esse passam ; maritum indignatum prosiluisse quasi in