Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

ARGENTARI. Hoc hospitio Olynthius Athenis exceptus est? quid porro? tantum Olynthium torsit Parrhasius? quid, non et oculos nostros torquet? ibi ponit tabulam ubi fortasse nos tabulam foederis posuimus. Hoc Promethea facere est, non pingere. Aiebat tortoribus: “sic intendite, sic caedite, sic istum quem fecit cummaxime uultum

p.504
seruate, ne sitis ipsi exemplar.”

CESTI PII. “Emi,” inquit. immo si Atheniensis es, redemisti. si nescis, Parrhasi, in isto templo pro Olynthiis uota suscepimus: sic soluentur? Crudelis ille Graeciae carnifex istum tamen nihil amplius quam uendidit. Producitur nobilis senex, longa miseriarum tabe confectus, reductis introrsus oculis, tam tristis quam si iam tortus esset. ut admoueri sibi catenas uidit: superuacuae sunt, inquit; si ad alium dominum peruenissem, Athenas fugerem. Istud tibi in nullo Olynthio permitto, nisi si Lasthenen emeris.

TRIARII. Corrupisti duo maxima Promethei munera, ignem et hominem. Quemcunque praeco flentem uiderat sciebat emptorem, miserebantur omnes; et fortasse ipse Philippus reduci iussisset, etiamsi Atheniensem uidisset emptorem quod ego fabulosum esse non dubito. Sed utrum uult Parrhasius eligat: parum pie aut infamauit Iouem aut imitatus est. Clamabat iste: nondum satis tristis es, nondum satis, inquam, adiecisti ad priorem uultum. Talis in auctione Philippus.

MVSAE. Narraturus sum Olynthii senis ignes, uerbera, tormenta: aliquis nunc me queri de Philippo putat. Dii deaeque te perdant! misericordem Philippum fecisti. Si isti creditis, iratum Iouem imitatus

b.328
est, si nobis, iratum uicit Philippum. Pinge Philippum crure debili, oculo effosso,
p.505
iugulo fracto, per dot damna a dis immortalibus tortum. CORNELI HISPANI. Vltima membrorum tabe tormentis inmoritur. Parrhasi, quid agis? non sernas propositum; hoc supra Promethea est. tantum patiendum est pingente Parrhasio quantum irato Ioue.

ARELLI FVSCI patris. Pinge Promethea, sed homines facientem, sed ignis diuidentem; pinge, sed inter munera potius quam inter tormenta. Inter altaria Olynthii senis crucem posuit. Miserrime senex, aliquis fortassis ex seruis tuis felicius seruit; utique felicior est quisquis Macedoni seruit.

FVLVI Sparsi. Si ad succurrendum profectus es, queror quod unum emisti, si ad torquendum, queror quod ullum. Vtinam, Philippe, auctionem cum exceptione fecisses: ne quis Atheniensis emeret. Non uidit Phidias Iouem, fecit tamen uelut tonantem; nec stetit ante oculos eius Minerua, dignus tamen illa arte animus et concepit deos et exhibuit. Quid facturi sumus si bellum uolueris pingere? diuersas uirorum statuemus acies et in mutua uulnera armabimus manus? uictos sequentur uictores? reuertentur cruenti ? ne Parrhasii manus temere ludat coloribus, internecione humana emendum est?

Si necessest aliquem torqueri, eme nocentem seruum, ut eodem tempore et exemplum sumas et supplicium. Statuitur ex altera parte Parrhasius cum coloribus, ex altera tortor cum ignibus, flagellis, eculeis. ista aut

p.506
uidentem aut exspectantem, Parrhasi, parum tristem putas? Dicebat miser: “non prodidi patriam. Athenienses, si nihil merui, succurrite, si merui, reddite Philippo.” inter ista Parrhasius dubium
b.329
est studiosius pingat, an ille saeuiat.