Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Hanc sententiam Latro fortius et uirilius dixit qui non potest furti suspectus esse; Graecos enim et contemnebat et ignorabat. cum descripsisset debiles artus omnium et alios incuruatos, alios repentes, adiecit: pro di boni! ab his aliquis alitur integer? *D*A*M*A*S*S*K*O*M*B*R*O*S dixit: pa/lai me\n e)kqe/tois ki/ndunos h)=n to\ r(ifh=nai, nu=n de\ to\ trafh=nai. Hunc sensum CESTIVS transtulit: effecisti, inquit, ut maius esset periculum educari quam exponi. FVSCVS ARELLIVS aliter dixit: illa adhuc in miserae sortis infantia timebantur: ferae serpentesque et inimicus teneris artibus rigor et inopia; inter expositorum pericula non numerabamus educatorem.

*G*L*U*K*W*N corruptam dixit sententiam: krousa/tw tis th\n qu/ran tw=n e)xo/ntwn i(/na prosaga/gh| TIS. et illam: a)/ge, su\ de\ klai=e, su\ de\ qrh/nei. w)= kakw=n sumfwniw=n! Sed nostri quoque bene insanierunt. MVRREDIVS dixit: producitur miserorum longus ordo, maior pars se sine se trahit. et LICINIVS NEPOS: ut soluendo sis in poenas quotiens tibi renascendum est?

Illud SPARSVS dixit

p.501
quod non corruptum tantum sed contrarium dicebat esse Montanus: “solus plura habes membra quam tot hominibus reliquisti.” ita enim hic potest uideri laesisse rempublicam, si multi sunt debilitati; apparet autem non esse multos, si plura habet membra quam debilitatis reliquit. et illud aeque aiebat ab illo corrupte dictum: prodierunt plures mendici quam membra. Graecas sententias in hoc refero, ut possitis aestimare, primum quam facilis e Graeca eloquentia in Latinam transitus
b.325
sit et quam omne quod bene dici potest commune omnibus gentibus sit, deinde ut ingenia ingeniis conferatis et cogitetis Latinam linguam facultatis non minus habere, licentiae minus.

Labieni sententiam separaui, quia locuti de illa homines erant: sed ad cotidianum diurnum et mendicantium quaestus recognoscit: “tu hodie minus adtulisti; cedo lora; gaudeo me non omnes emancasse. quid fles? quid rogas? plus retulisses si sic rogasses.” Dixit et illam sententiam: date miseris quod unum percipere gaudium possunt: aliquis ex illis damnatum istum uideat, aliquis audiat. ARTEMON ---GLYCON dixit, toi=s talaipw/rois xara\ katale/leiptai.

P. VINICIVS summus amator Ouidi hunc aiebat sensum disertissime apud Nasonem Ouidium esse positum, quem ad fingendas similes sententias aiebat memoria tenendum. occiso Achille hoc epiphonema poni:

p.502
[*](Ovid. Met. 12.607ff.) quod Priamus gaudere senex post Hectora posset, hoc fuit. CASSIVS SEVERVS dixerat: ostende nobis captiuos tuos. IVLIVS BASSVS dixerat: ostende mercedarios tuos. LABIENVS commodius uidebatur dixisse: ostende nobis alumnos tuos. P. Asprenas dixit cum induxisset stipem porrigentem mendico: “o infelicem patrem!” et hoc qui dicit ipse fortassis pater est.
b.326

GAVI SILONIS. Infelix senex uidit iacentis diuulsae patriae ruinas, abstractus a coniuge abstractus a liberis super exustae Olynthi cinerem stetit; iam ad figurandum Promethea satis tristis est. Pro Iuppiter! — quem enim melius inuocem aduersus Parrhasium quam quem imitatus est? — Olynthium tantum picturae tuae excipio? Nemo, ut naufragum pingeret, mersit hominem.

p.503
Caeditur: “parum est;” uritur: “etiamnunc parum est;” laniatur: “hoc, inquit, in irato Philippo satis est, sed nondum in irato Ioue.” IVLI BASSI. Producitur ---puer, superuacuum est, inquit; “nondum quantum satis sit Prometheo potest gemere.” Vltima Olynthii deprecatio est: “Atheniensis, redde me Philippo.” Non est istud donum, sacrilegium est. “Seruus, inquit, meus fuit.” putes Philippum loqui. Aedem Mineruae tamquam castra Macedonum fugiunt. Clodi TVRRINI. “Parum, inquit, tristis est.”

Aliquis Olynthius parum tristis est, nisi qui Atheniensem dominum sortitus est? Vis, Parrhasi, tristem uidere? indicabo tibi, Parrhasi maiora tormenta: duc illum ad iacentem Olynthum, duc illo ubi liberos, ubi domum perdidit; scis certe quam tristem illum emeris. Olynthiis urbem aperuimus, templa praeclusimus ? Certe nemo Olynthius tortus esset, si omnes

b.327
illos Macedones emissent. “Torquetor:” hoc nec sub Philippo factum est. “moritor:” hoc nec sub Ioue.