Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Controuersiarum sententias fortasse pluribus

b.48
locis ponam in una declamatione dictas: non enim dum quaero aliquid inuenio, sed saepe quod quaerenti non comparuit aliud agenti praesto est: quaedam uero quae obuersantia mihi et ex aliqua parte se ostendentia non possum occupare, eadem securo et reposito animo subito emergunt. aliquando etiam seriam rem agenti et occupato sententia diu frustra quaesita intempestiue molesta est. necesse est ergo me ad delicias conponam memoriae meae quae mihi iam olim precario paret.

Facitis autem, iuuenes mei, rem necessariam et utilem, quod non contenti exemplis saeculi uestri, prioris quoque uultis cognoscere: primum quia, quo plura exempla inspecta sunt, plus in eloquentia proficitur. non est unus, quamuis praecipuus sit, imitandus, quia numquam par fit imitator auctori. haec rei natura est: semper citra ueritatem est similitudo. Deinde ut possitis aestimare, in quantum cotidie ingenia decrescant et nescio qua iniquitate naturae eloquentia se retro tulerit: quidquid Romana facundia habet quod insolenti Graeciae aut opponat aut praeferat circa Ciceronem effloruit; omnia ingenia quae lucem studiis nostris adtulerunt tunc nata sunt.

In deterius deinde cotidie data res est, siue luxu temporum — nihil enim tam mortiferum ingeniis quam luxuria est — siue, cum praemium pulcherrimae rei cecidisset, translatum est omne certamen ad turpia multo honore quaestuque uigentia, siue fato quodam cuius maligna perpetuaque in rebus omnibus lex est, ut ad summum perducta rursus ad infimum, uelocius quidem quam

p.60

ascenderant, relabantur. Torpent ecce ingenia desidiosae iuuentutis nec in unius honestae rei labore uigilatur: somnus languorque ac somno et languore

b.49
turpior malarum rerum industria inuasit animos, cantandi saltandique obscena studia effeminatos tenent, et capillum frangere et ad muliebres blanditias extenuare uocem, mollitia corporis certare cum feminis et immundissimis se expolire munditiis nostrorum adolescentium specimen est.

Quis aequalium uestrorum, quid dicam satis ingeniosus, satis studiosus, immo quis satis uir est? emolliti eneruesque quod nati sunt inuiti manent, expugnatores alienae pudicitiae, neglegentes suae. In hos ne dii tantum mali ut cadat eloquentia: quam non mirarer, nisi animos in quos se conferret eligeret. erratis, optimi iuuenes, nisi illam uocem non M. Catonis, sed oraculi creditis. Quid enim est oraculum? nempe uoluntas diuina hominis ore enuntiata; et quem tandem antistitem sanctiorem sibi inuenire diuinitas potuit quam M. Catonem, per quem humano generi non praeciperet, sed conuitium faceret? ille ergo uir quid ait? “orator est, Marce fili, uir bonus dicendi peritus.”