Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Exigitis rem magis iocundam mihi quam facilem: iubetis enim quid de his declamatoribus sentiam qui in aetatem meam inciderunt indicare, et si qua memoriae meae nondum elapsa sunt ab illis dicta colligere, ut quamuis notitiae uestrae subducti sint, tamen non credatis tantum de illis, sed et iudicetis. Est, fateor, iocundum mihi redire in antiqua studia melioresque ad annos respicere et uobis querentibus quod tantae opinionis uiros audire non potueritis detrahere temporum iniuriam.

sed cum multa iam mihi ex meis desideranda senectus fecerit, oculorum aciem retuderit, aurium sensum hebetauerit, neruoram firmitatem

b.47
fatigauerit, inter ea quae retinui
p.58
memoria est res ex omnibus animi partibus maxime delicata et fragilis, in quam primam senectus incurrit. Hanc aliquando in me floruisse, ut non tantum ad usum sufficeret, sed in miraculum usque procederet, non nego: nam et duo milia nominum recitata quo erant ordine dicta reddebam et ab his qui ad audiendum praeceptorem mecum conuenerant singulos uersus a singulis datos, cum plures quam ducenti efficerentur, ab ultimo incipiens usque ad primum recitabam.

nec ad complectenda tantum quae uellem uelox mihi erat memoria, sed etiam ad continenda quae acceperat solebat bonae fidei esse. nunc iam et aetate quassata et longa desidia, quae iuuenilem quoque animum dissoluit, eo perducta est, ut etiamsi potest aliquid praestare, non possit promittere: diu ab illa nihil repetiui. Nunc quia iubetis, quid possit experiar et illam omni cura scrutabor. Ex parte enim bene spero; nam quaecumque apud illam aut puer aut iuuenis deposui, quasi recentia aut modo audita sine cunctatione profert: at si qua illi intra proximos annos commisi, sic perdidit et amisit, ut etiamsi saepius ingerantur, totiens tamen tanquam noua audiam.

Ita ex memoria quantum uobis satis sit superest: neque enim de his me interrogatis quos ipsi audistis, sed de his qui ad uos usque non peruenerunt. Fiat quod uultis: mittatur senex in scolas. Illud necesse est inpetrem, ne me quasi certum aliquem ordinem uelitis sequi in contrahendis quae mihi occurrent: necesse est enim per omnia studia mea errem et passim quidquid

p.59
obuenerit adprehendam.