Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

ALBVCIVS dixit: nescio quis feri et uiolenti animi uenit, ipsis credo dis illum impellentibus, ut futurae sacerdotis non uiolaret castitatem sed uideret. praedixit illi, abstineret a sacro corpore manum: “non est quod audeas laedere pudicitiam quam homines seruant, dii expectant.” et in perniciem ruenti suam “en,” inquit, “arma quae nescis tenere pro pudicitia,” et raptum gladium in pectus piratae sui intorsit. Hoc factum eius ne lateret eisdem dis immortalibus fuit curae: accusator inuentus est qui pudicitiae eius in foro testimonium redderet. Nemo credebat occisum uirum a femina, iuuenem a puella, armatum ab inermi: maior res uidebatur, quam ut posset credi sine deorum immortalium adiutorio gesta.

CESTIVS timuit se in narrationem demittere, sic illam transcucurrit: haec dixit in sacerdote futura maxime debere aestimari: pudicitiam, innocentiam, felicitatem. quam pudica sit, miles ostendit; quam innocens, iudex; quam felix,

p.91
reditus. Etiam habemus quandam praerogationem sacerdoti ab ipso numine datam, licet isti obiciant fuisse illam captiuam, lenoni postea seruisse, causam nouissime dixisse: inter tot pericula non seruassent illam dii nisi sibi seruaturi fuissent. ARGENTARIVS illud in narratione dixit: accusator in hoc maxime premebat ream: aiebat occisum. esse intra uerba, antequam uim adferret.

SILO POMPEIVS hac figura narrauit: eam uobis sacerdotem promitto quam incestam nulla facere possit fortuna. Potest aliquam seruitus cogere: seruiit et barbaris et piratis, inuiolata apud illos mansit. potest aliquam corrumpere prolapsi in uitia seculi praua consuetudo, etiam matronarum multum in libidine

b.76
magisterium: pudica permanebit. licet illam ponatis in lupanari: et per hoc illi intactam pudicitiam efferre contigit. fuit in loco turpi, probroso; leno illam prostituit, populus adorauit: nemo non plus ad seruandam pudicitiam contulit quam quod ad uiolandam adtulerat. Multum potest ad flectendum quoque pudici animi propositum hostis, gladius: non succumbet, immo si opus fuerit pudicitiam uindicabit. incredibilem uideor in puella rem promittere? iam praestitit: adulescentem misericordis populi beneficium polluere temptantem gladio repulit. Fuit qui illam illi accusaret caedis: absoluta est. ne qua posset esse uobis dubitatio, quae uentura ad sacerdotium erat an pura esset, an integra: iam iudicatum est.