Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

CESTIVS etiam altius

b.74
petiit et obiecit, quod tam uilis suis fuisset, ut non redimeretur. SILO
p.89
POMPEIVS dum praeceptum sequitur, quo iubemur ut quoties possumus de omnibus legis uerbis controuersiam faciamus, illam quaestionem mouit: “casta e castis.” lex, inquit, “e castis” cum dicit, hoc non tantum ad parentes refert, sed ad omnes quibus conuersata est uirgo; non enim adicit “e castis parentibus,” sed “e castis” cum dicit, uult illos a quibus uenit uirgo castos esse. Intellego, inquit, sub hoc uerbo multa. e castis cum dicit intellego e castis penatibus, tu ex incestis uenis; intellego e castis disciplinis, tu ex obscenissimis uenis. quid enim didicisti? et quaecumque hoc loco dici poterant. Idem et in illa parte fecit “pura e puris.”

Hispo ROMANIVS accusatoria usus pugnacitate negauit puram esse, non ad caedem hoc referens, sed ad corpus; tractauit impuram esse quae osculum impuris dederit, quae cibum cum impuris ceperit. ALBVCIVS figura diuisit controuersiam; dixit enim: putemus tres sacerdotium petere: unam quae capta est, alteram quae prostitit, tertiam quae hominem occidit: omnibus nego: et sic causam contra singulas egit. FVSCVS ARELLIVS sic diuisit: probabo indignam sacerdotio primum, etiamsi pudica sit; deinde, quia nescimus an pudica sit; nouissime, quia non sit pudica.

FVSCVS pro puella colorem hunc introduxit: uoluerunt di immortales in hac puella uires suas ostendere, ut appareret quam nulla uis humana diuinae resisteret: nil magis putauerunt posse miraculo esse quam

p.90
in captiua libertatem, in prostituta pudicitiam, in homicida innocentiam. Latro dixit: aliqua capta felicior fuit, nulla fortior. MARVLLVS cum descripsisset dignationem puellae magnam fuisse, altius quiddam superbiusque uoltu ipso praeferente, hanc adiecit sententiam quam solebat mirari Latro, immo, ut ipse aiebat, exosculari: narrate
b.75
sane omnes tanquam ad prostitutam uenisse, dum tanquam a sacerdote discesserint.