Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
veritas vero quia patitur aeque brevem esse vel longam vocalem, cum est sola, quam
v7-9 p.554
cum eam consonantes una pluresve praecedunt, certe ut dimensione pedum syllaba, quae est brevis, insequente alia vel longa [*]( vel longs, added by Christ. ) vel brevi, quae tamen duas primas consonantes habeat, fit longa, ut nam A brevis,
- agrestem tenui musam:
gres brevis, faciet tamen longam priorem; dat igitur illi aliquid ex suo tempore. quo modo, nisi habet plus quam quae brevissima, qualis ipsa esset detractis consonantibus? nunc unum tempus accommodat priori et unum accipit a sequente; ita duae natura breves positione sunt temporum quattuor.