Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

horum pedum nullus non ut orationem venit, sed quo quique sunt temporibus pleniores longisque syllabis magis stabiles, hoc graviorem faciunt orationem, breves celerem ac mobilem. utrumque locis utile; nam et illud, ubi opus est velocitate, tardum et segne, et hoc, ubi pondus exigitur, praeceps ac resultans merito damnetur.

sit ut hoc quoque aliquid fortasse momenti, quod et longis longiores et brevibus sunt breviores syllabae, ut, quamvis neque plus duobus temporibus neque uno minus habere videantur, ideoque ut metris omnes breves longaeque inter se ipsae [*]( ipsae, Spaldinig: obsessae, AG. ) sint pares, lateat tamen nescio quid quod [*]( quid quod, Spalding : quidquid, AG. ) supersit aut desit. nam versuum propria condicio est, ideoque ut his quaedam etiam communes.