Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

sed quia omnem compositionem [*]( compositionem, added by Spalding. ) oratoriam constare pedibus [*]( pedibus, added by ed. camp . ) dixi, aliqua de his quoque; quorum nomina quia varia traduntur, constituendum est, quo quemque appellemus. equidem Ciceronem sequar, (nam is eminentissimos Graecorum est secutus) excepto quod pes mihi tris syllabas non videtur excedere, quanquam ille paeane dochmioque, quorum prior ut quattuor, secundus ut quinque excurrit, utatur.

nec tamen ipse dissimulat, quibusdam numeros videri non pedes; neque immerito; quidquid est enim supra tris syllabas, id est ex pluribus pedibus. ergo cum constent quattuor pedes binis, octo ternis, spondeum longis duabus, pyrrhichium, quem alii pariambum vocant, brevibus, iambum brevi longaque, huic contrarium e longa et brevi choreum, non ut alii trochaeum nominemus.