Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

non minore autem cura vitandum est quidquid est ἔνρυθμον, quale apud Sallustium, falso queritur de natura sua. quamvis enim vincta sit, tamen soluta videri debet oratio. atqui Plato, diligentissimus compositionis, ut Timaeo prima statim

v7-9 p.550
parte vitare ista non potuit.

nam et initium hexametri statim invenias, et Anacreontion protinus colon efficias, et si velis trimetron, et quod duobus pedibus et parte πενθημιμερές a Graecis dicitur, et haec omnia ut tribus versibus; [*]( versibus, Daniel : verbis, MSS. ) et Thucydidi ὑπὲρ ἥμισυ --- κᾶρες ἐφάνησαν ex mollissimo rhythmorum genere excidit.