Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
quod mirum minus est, quia in natura verborum est et quae facimus patiendi modo saepe dicere, ut arbitror, suspicor, et contra faciendi quae patimur, ut vapulo; ideoque frequens permutatio est et pleraque utroque modo efferuntur: luxuriatur, luxuriat; fluctuatur, fluctuat; adsentior, adsentio.
est figura et in numero,
v7-9 p.446
vel cum singulari pluralis subiungitur, gladio pugnacissima gens Romani ( gens enim ex multis), vel ex diverso, Ex illis enim, qui non risere, hic quem non dignata.
- qui[*]( qui, Politianus: cui, MSS. of Quintilian and Virgil. ) non risere parentes,
- nec deus hunc mensa dea nec dignata cubili est;