Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

nam secretae et extra vulgarem usum positae ideoque magis notabiles, [*]( notabiles, Lochmann: nobiles, MSS. ) ut novitate aurem excitant, ita copia satiant, et se non obvias fuisse dicenti sed conquisitas et ex omnibus latebris extractas congestasque declarant.

fiunt ergo et circa genus figurae in nominibus; nam et oculis capti talpae et timidi dammae dicuntur a Vergilio; sed subest ratio, quia sexus uterque altero significatur, tamque mares esse talpas dammasque quam feminas certum est; et in verbis, ut fabricatus est gladium et inimicum poenitus es.