Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
cui similia sunt illa meo quidem iudicio, in quibus verba decenter pudoris gratia subtrahuntur:
- nouimus et qui te, transversa tuentibus hircis,
- sed quo, sed faciles Nymphae risere, sacello.
v7-9 p.480
Hanc quidam aposiopesin putant, frustra. nam illa quid taceat incertum est aut certe longiore sermone explicandum, hic unum verbum et manifestum quidem desideratur; quod si aposiopesis est, nihil non, in quo deest aliquid, idem appellabitur. ego ne [*]( ego ne, Spalding : nego, AG. ) illud quidem aposiopesin semper voco,