Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

invenitur apud poetas quoque, ut apud Homerum de sceptro, quod a Iove ad Agamemnonem usque deducit, et apud nostrum etiam tragicum:

  1. Iove propagatus est, ut perhibent, Tantalus,
  2. ex Tantalo ortus Pelops, ex Pelope autem satus
  3. Atreus , qui nostrum porro propagat genus.

at quae per detractionem fiunt figurae, brevitatis novitatisque maxime gratiam petunt; quarum una est ea, quam libro proximo in figuras ex συνεκδοχῇ distuli, cum subtractum verbum aliquod satis ex ceteris intelligitur: ut Caelius in Antonium, stupere gaudio Graecus: simul enim auditur coepit. Cicero ad Brutum: sermo nullus scilicet nisi de te; quid enim potius? tum Flavius, Cras, inquit, tabellarii, et ego ibidem has inter cenam exaravi.