Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

fit casibus modo hoc schema, quod πολύπτωτον vocant. constat aliis etiam modis, ut pro Cluentio: quod autem tempus veneni dandi? illo die? illa frequentia? per quem porro datum? unde sumptum? quae porro interceptio poculi?

cur non de integro autem datum?hanc rerum, coniunctam diversitatem Caecilius μεταβολήν vocat, qualis est pro Cluentio locus in Oppianicum: illum tabulas publicas Larini censorias corrupisse decuriones universi iudicaverunt, cum illo nemo orationem, nemo rem ullam contrahebat, nemo illum ex tam multis cognatis et adfinibus tutorem unquam liberis suis scripsit, et deinceps adhuc multa.