Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
est et illud repetendi genus, quod simul [*]( simul, Spalding : semel, MSS. ) proposita iterat et dividit:
Ἐπάνοδος dicitur Graece, nostri regressionem vocant. nec solum in eodem sensu,
- Iphitus et Pelias mecum, quorum Iphitus aevo
- iam gravior, Pelias et vulnere tardus Ulixi.
sed etiam in diverso eadem verba contra sumuntur: principum dignitas
v7-9 p.466
erat paene par, non par fortasse eorum qui sequebantur. interim variatur casibus haec et generibus retractatio: magnus est dicendi labor, magna res et cetera; et apud Rutilium longa περιόδῳ sed haec initia sententiarum sunt: pater hic tuus? patrem nunc appellas? patris tui filius es?