Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

quanquam hoc exemplum ad aliud quoque schema pertinet, cuius et initia inter se et fines iidem sunt, quis et quis, Appius et Appius . quale est: qui sunt, qui foedera saepe ruperunt? Carthaginienses. qui sunt, qui crudelissime bellum gesserunt? Carthaginienses. qui sunt, qui Italiam deformarunt? Carthaginienses. qui sunt, qui sibi ignosci postulant? Carthaginienses.

etiam in contrapositis vel comparativis solet respondere primorum verborum alterna repetitio, quod modo huius esse loci potius dixi: vigilas tu de node, ut tuis consultatoribus respondeas; ille, ut eo quo intendit mature cum exercitu perveniat. te gallorum, illum buccinarum

v7-9 p.464
cantus exsuscitat. tu actionem instituis; ille aciem instruit. tu caves, ne consultores tui, ille, ne urbes aut castra capiantur.