Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

quae eadem figura nonnunquam per ironiam ad elevandum convertitur. similis geminationis post aliquam interiectionem repetitio est, sed paulo etiam vehementior: bona , miserum me! ( consumptis enim

v7-9 p.462
lacrimis tamen infixus haeret animo dolor ) bona, inquam, Cn. Pompeii acerbissimae voci subiecta praeconis. — vivis et vivis non ad deponendam, sed ad confirmandam audaciam.

sed ab iisdem verbis plura acriter et instanter incipiunt: nihilne te nocturnum praesidium Palatii, nihil urbis vigiliae, nihil timor populi, nihil consensus bonorum omnium, nihil hic munitissimus habendi senatus locus, nihil horum ora uultusque mouerunt? et in iisdem desinunt: quis eos postulavit? Appius . Quis produxit? Appius .