Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

ita quae non possunt valere, quia magna sint, valebunt, quia multa sunt; utique vero ad eiusdem rei probationem omnia spectant. ut , si quis hereditatis gratia hominem occidisse dicatur: hereditatem sperabas et magnam hereditatem, et pauper eras et tum maxime a creditoribus appellabaris; et offenderas eum, cuius eras heres, et mutaturum tabulas sciebas. singula levia sunt et communia, universa vero nocent etiamsi non ut fulmine, tamen ut grandine.

quaedam argumenta ponere satis non est, adiuvanda sunt: cupiditas causa sceleris fuit, quae sit vis eius: ira, quantum efficiat in animis hominum talis adfectio; ita et firmiora erunt ipsa et plus habebunt decoris, si non nudos et velut carne spoliatos artus ostenderint.

multum etiam refert, si argumento nitemur odii, utrum hoc ex invidia sit an ex iniuria an ex ambitu, vetus an novum, adversus inferiorem,

v4-6 p.302
parem, superiorem, alienum, propinquum. suos habent omnia ista tractatus et ad utilitatem partis eius quam tuemur referenda sunt.

nec tamen omnibus semper, quae invenerimus, argumentis onerandus est iudex, quia et taedium adferunt et fidem detrahunt. neque enim potest iudex credere satis esse ea potentia, quae non putamus ipsi sufficere qui diximus. in rebus vero apertis argumentari tam sit stultum quam in clarissimum solem mortale lumen inferre.