Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

haec fere de probatione vel ab aliis tradita vel usu percepta in hoc tempus sciebam. neque mihi fiducia est, ut ea sola esse contendam, quin immo hortor ad quaerendum et inveniri posse fateor; quae tamen adiecta fuerint, non multum ab his

v4-6 p.298
abhorrebunt. nunc breviter, quemadmodum sit utendum iis, subiungam.

traditum fere est argumentum oportere esse confessum; dubiis enim probari dubia qui possunt Quaedam tamen, quae in alterius rei probationem ducimus, ipsa probanda sunt. occidisti virum, eras enim adultera. prius de adulterio convincendum est ut, cum id coeperit esse pro certo, fiat incerti argumentum. spiculum tuum in corpore occisi inventum est; negat suum: ut probationi prosit, probandum est.

illud hoc loco monere inter necessaria est, nulla esse firmiora quam quae ex dubiis facta sunt certa. caedes a te commissa est, cruentam enim vestem habuisti; non est tam grave argumentum, si fatetur quam si convincitur. nam si fatetur, multis ex causis potuit cruenta esse vestis; si negat, hic causae cardinem ponit, in quo si victus fuerit, etiam in sequentibus ruit. non enim videtur in negando mentiturus fuisse, nisi desperasset id posse defendi, si confiteretur.

firmissimis argumentorum singulis instandum, infirmiora congreganda sunt, quia illa per se fortia non oportet circumstantibus obscurare, ut qualia sunt

v4-6 p.300
appareant, haec imbecilla natura mutuo auxilio sustinentur.