Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

ne haec quidem vulgo dicta et recepta persuasione populari sine usu fuerint. testimonia sunt enim quodammodo vel potentiora etiam, quod non causis accommodata, sed liberis odio et gratia mentibus ideo tantum dicta factaque, quia aut honestissima aut verissima videbantur.

an vero me de incommodis vitae disserentem non adiuvabit earum persuasio nationum, quae fletibus natos, laetitia

v4-6 p.294
defunctos prosecuntur? aut si misericordiam commendabo iudici, nihil proderit, quod prudentissima civitas Atheniensium non eam pro adfectu sed pro numine accepit?

iam illa septem praecepta sapientium nonne quasdam vitae leges existimamus? si causam ueneficii dicat adultera, non M. Catonis iudicio damnata videatur, qui nullam adulteram non eandem esse veneficam dixit? nam sententiis quidem poetarum non orationes modo sunt refertae sed libri etiam philosophorum, qui quanquam inferiora omnia praeceptis suis ac litteris credunt, repetere tamen auctoritatem a plurimis versibus non fastidierunt.

neque est ignobile exemplum, Megarios ab Atheniensibus, cum de Salamine contenderent, victos Homeri versu, qui tamen ipse non in omni editione reperitur, significans Aiacem naves suas Atheniensibus iunxisse. ea quoque,