Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

ut , si qui me exire domo coegisset armis, haberem actionem, si qui introire prohibuisset, non haberem? dissimilia sic deprehenduntur, Non si, qui argentum omne legarit, videri potest signatam quoque pecuniam reliquisse, ideo etiam, quod est in nominibus, dari voluisse creditur.

Ἀναλογίαν quidam a simili separaverunt, nos eam subiectam huic generi putamus. nam , ut unum ad decem, ita [*]( ita, Spalding : et, MSS. ) decem ad centum simile certe est; et ut hostis, sic malus civis. quanquam haec ulterius quoque procedere solent: si turpis dominae consuetudo

v4-6 p.292
cum servo, turpis domino cum ancilla; si mutis animalibus finis voluptas, idem homini.

cui rei facillime occurrit ex dissimilibus argumentatio: non idem est dominum cum ancilla coisse, quod dominam cum servo; nec, si mutis finis voluptas, rationalibus quoque; immo ex contrario: quia mutis, ideo non rationalibus.

adhibebitur extrinsecus in causam et auctoritas. haec secuti Graecos, a quibus κρίσεις dicuntur, iudicia aut indicationes vocant, non de quibus ex causa dicta sententia est (nam ea quidem in exemplorum locum cedunt), sed si quid ita visum gentibus, populis, sapientibus viris, claris civibus, illustribus poetis referri potest.