Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

neque illum tamen ordinem, de quo prius dixi, damnaverim; quia quaedam, etiamsi ipsa sunt dura, in id tamen valent, ut ea molliant quae sequuntur. nec omnino sine ratione est quod vulgo dicitur: iniquum petendum, ut aequum feras.

quod tamen nemo sic accipiat ut omnia credat audenda. recte enim Graeci praecipiunt, non temptanda, quae effici omnino non possint. sed quotiens hac, de qua loquor, duplici defensione utemur, id laborandum est, ut in illam partem sequentem fides ex priore ducatur. potest enim videri, qui tuto etiam confessurus fuit, mentiendi causam in negando non habere.

v4-6 p.146

et illud utique faciendum est, ut, quotiens suspicabimur a iudice aliam probationem desiderari quam de qua loquimur, promittamus nos plene et statim de eo satis esse facturos, praecipueque si de pudore agetur.