Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

de illo quoque genere defensionis plerique dubitant: si occidi, recte feci; sed non occidi; quo enim prius pertinere, si sequens firmum sit? haec invicem obstare, et utroque utentibus in neutro haberi fidem. quod sane in parte verum est, et illo sequenti, si

v4-6 p.144
modo indubitabile est,

sit solo utendum. at si quid in eo, quod est fortius, timebimus, utraque probatione nitemur. alius enim alio moveri solet, et qui factum putavit, iustum credere potest; qui tanquam iusto non movebitur, factum fortasse non credet. ut certa manus uno telo possit esse contenta, incerta plura spargenda sunt,

ut sit et fortunate locus. egregie vero Cicero pro Milone insidiatorem primum Clodium ostendit, tum addidit ex abundanti, etiamsi id non fuisset, talem tamen civem cum summa virtute interfectoris et gloria necari potuisse.