Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

nec medicina ideo non erit ars, quia unctio et exercitatio cum palaestrica, ciborum vero qualitas etiam cum cocorum ei sit arte communis.

quod vero de bono, utili, iusto disserere philosophiae officium esse dicunt, non obstat. nam cum philosophum dicunt, hoc accipi volunt virum bonum. quare igitur oratorem, quem a bono viro non separo, in eadem materia versari mirer?

cum praesertim primo libro iam ostenderim, philosophos omissam hanc ab oratoribus partem occupasse, quae rhetorices propria semper fuisset, ut illi potius in nostra materia versentur. denique cum sit dialectices materia de rebus subiectis disputare, sit autem dialectice oratio concisa, cur non eadem perpetuae quoque materia videatur?

v1-3 p.362

solet a quibusdam et illud opponi: omnium igitur artium peritus erit orator, si de omnibus ei dicendum est. possem hic Ciceronis respondere verbis, apud quem hoc invenio: mea quidem sententia nemo esse poterit omni laude cumulatus orator, nisi erit omnium rerum magnarum atque artium scientiam consecutus; sed mihi satis est eius esse oratorem rei de qua dicet non inscium.

neque enim omnes causas novit, et debet posse de omnibus dicere. de quibus ergo dicet? de quibus didicit. similiter de artibus quoque, de quibus dicendum erit, interim discet; et de quibus didicerit dicet.

quid ergo? non faber de fabrica melius aut de musice musicus? si nesciat orator, quid sit, de quo quaeratur, plane melius. nam et litigator rusticus illitteratusque de causa sua melius, quam orator, qui nesciet quid in lite sit; sed accepta a musico, a fabro, sicut a litigatore melius orator quam ipse qui docuerit.

verum et faber, cum de fabrica, et musicus, cum de musica, si quid confirmationem desideraverit, dicet. non quidem erit orator, sed faciet illud quasi orator, sicut cum vulnus

v1-3 p.364
imperitus deligabit, non erit medicus, sed faciet ut medicus.

an huiusmodi res neque in laudem neque in deliberationem neque in iudicium veniunt? ergo cum de faciendo portu Ostiensi deliberatum est, non debuit sententiam dicere orator? atqui opus erat ratione architectorum.

livores et tumores in corpore cruditatis an veneni signa sint, non tractat orator? at est id ex ratione medicinae. circa mensuras et numeros non versabitur? dicamus has geometriae esse partes. equidem omnia fere credo posse casu aliquo venire in officium oratoris; quod si non accidet, non erunt ei subiecta.

ita sic quoque recte diximus, materiam rhetorices esse omnes res ad dicendum ei subiectas; quod quidem probat etiam sermo communis. nam cum aliquid, de quo dicamus, accepimus, positam nobis esse materiam frequenter etiam praefatione testamur.