Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

materiam rhetorices quidam dixerunt esse orationem, qua in sententia ponitur apud Platonem Gorgias. quae si ita accipitur, ut sermo quacunque de re compositus dicatur oratio, non materia sed opus est, ut statuarii statua; nam et oratio efficitur arte sicut statua. sin hac appellatione verba ipsa significari putamus, nihil haec sine rerum substantia faciunt.

quidam argumenta persuasibilia; quae et ipsa in parte sunt operis et arte fiunt et materia egent. quidam civiles quaestiones; quorum opinio non qualitate sed modo erravit, est enim haec materia rhetorices sed non sola.

quidam , quia virtus sit rhetorice, materiam eius totam vitam vocant. alii , quia non omnium virtutum materia sit tota vita, sed pleraeque earum versentur in partibus, sicut iustitia, fortitudo, continentia propriis officiis et suo fine intelliguntur, rhetoricen quoque dicunt in una aliqua parte ponendam, eique locum in ethice negotialem adsignant id est πραγματικόν.

ego (neque id sine auctoribus) materiam esse rhetorices iudico omnes res quaecunque ei ad dicendum subiectae erunt. nam Socrates apud Platonem dicere Gorgiae videtur, non in verbis esse materiam

v1-3 p.358
sed in rebus. et in Phaedro palam, non in iudiciis modo et contionibus, sed in rebus etiam privatis ac domesticis rhetoricen esse demonstrat.

quo manifestum est hanc opinionem ipsius Platonis fuisse. et Cicero quodam loco materiam rhetorices vocat res, quae subiectae sint ei, sed certas demum putat esse subiectas. alio vero de omnibus rebus oratori dicendum arbitratur his quidem verbis: quanquam vis oratoris professioque ipsa bene dicendi hoc suscipere ac polliceri videtur, ut omni de re, quaecunque sit proposita, ornate ab eo copioseque dicatur.

atque adhuc alibi: vero enim oratori, quae sunt in hominum vita, quandoquidem in ea versatur orator atque ea est ei subiecta materies, omnia quaesita, audita, lecta, disputata, tractata, agitata esse debent.

hanc autem, quam nos materiam vocamus, id est res subiectas, quidam modo infinitam modo non propriam rhetorices esse dixerunt, eamque artem circumcurrentem vocaverunt, quod in omni materia diceret, cum quibus mihi minima pugna est.

nam de omni materia dicere eam fatentur; propriam habere materiam, quia multiplicem habeat, negant. sed neque infinita est, etiamsi est multiplex; et

v1-3 p.360
aliae quoque artes minores habent multiplicem materiam, velut architectonice, namque ea in omnibus, quae sunt aedificio utilia, versatur, et caelatura, quae auro, argento, aere, ferro opera efficit.

nam sculptura etiam lignum, ebur, marmor, vitrum, gemmas praeter ea quae supra dixi complectitur.

neque protinus non est materia rhetorices, si in eadem versatur et alius. nam si quaeram, quae sit materia statuarii, dicetur aes; si quaeram quae sit excusoris, id est fabricae eius quam Graeci χαλκευτικήν vocant, similiter aes esse respondeant. atqui plurimum statuis differunt vasa.