Naturalis Historia

Pliny, the Elder

Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor

... is Aethiopicum maxime in posca et in ecligmate[*](ecligmate S cum P vet. Dal. ligmate ll. G.) cum melle. Africano privatim urinae incontinentiam cohiberi[*](cohiberi dv. -bere r.) putant. sativum datur ad[*](et ad dtv. a. C.) iocineris vitia tostum tritum in aceto, item ad vertiginem[*](acriorum f. acriore ui v. a. H.), iis vero, quos acrior urina mordeat, in dulci tritum[*](tri- tum uino v. a. S.), ad vulvarum vitia in vino praeterque inpositis vellere foliis, testium tumoribus tostum tritumque cum melle aut cum rosaceo et cera[*](cera dv. cetera r.).[*](Diosc. III 62. Scribon. 119. (233.) Marc. Emp. 9, 80. (12).) silvestre ad omnia eadem efficacius, praeterea ad serpentes cum oleo, ad scorpiones, scolopendras. sistit et vomitionem nausiasque ex vino quantum adprehenderint tres digiti. propter colum[*](colum dv. ce- lum E. caelum GF.) quoque[*](quoque v. quemque ll.) bibitur inliniturque in[*](in ego. uel ll. v. cfr. XXXI 125. (in spongea XXII 104. XXIII 44. 54. XXVIII 67).) penicillo[*](penicillo ego. -llos GF. -llus d. -llis Ev.) fervens, adprimitur fasciis[*](fas- ciis v. faciis dE. faceis F. fateii G.). strangulationes vulvae potum in vino aperit tribus drachmis in tribus cyathis vini. auribus instillatur ad[*](ad Ev. ut r.) sonitus atque tinnitus cum sebo vitulino vel melle. suggillatis inlinitur cum melle et uva passa et aceto, lentigini nigrae ex aceto.

[*](Diosc. III 63. 61.) Est cumino simillimum quod Graeci vocant ami[*](ammi B.). quidam[*](quidam - 3 Hippo om.E.) vero Aethiopicum cuminum id esse[*](esse F2dv. est GF1.) existimant. Hippocrates regium appellavit[*](appellauit GD. -llant F. -llat dEv.), videlicet quia[*](qua GF.) efficacius Aegyptio[*](aegypto dT. in Aeg- v. a. H.) iudicavit[*](iudicauit Ev. -abit F. -abat rT (an recte?).). plerique alterius naturae in totum putant, quoniam sit exilius et candidius. similis autem et huic usus. namque et panibus Alexandrinis subditur[*](subditur G. cfr. § 185. 256. sub- dicitur GF. subiicitur dTEH. subigitur v.) et condimentis interponitur.[*](Diosc. III 63.) inflationes et tormina discutit, urinas[*](dist. ego coll. Diosc. et oculorum v. a. S.) et menstrua ciet[*](ciet dEv. ce- set r.), suggillata oculorum, epiphoras mitigat, cum lini semine scorpionum ictus in[*](in uino GF2dv. mino F1. uino E.) vino potum drachmis duabus privatimque cerastarum cum pari portione myrrae. colorem quoque bibentium similiter mutat in pallorem. suffitum cum uva passa aut resina vulvam purgat. tradunt facilius concipere eas, quae odorentur[*](odorantur ES.) id per coitum.

[*](cfr. XIX 163. Diosc. II 204.) De cappari satis diximus inter peregrinos frutices.[*](13, 127) non utendum transmarino, innocentius est Italicum. ferunt eos, qui cotidie id edint[*](edint CFW Müller p. 19. edunt ll. v.), paralysi non periclitari nec lienis doloribus. radix eius vitiligines albas tollit, si trita[*](trita EG. tritae dTfv. tritritae G2F. tritricae G1.) in sole[*](sale dT.) fricentur.[*](Diosc. II 204. (Marc. Emp. 23, 71).) splenicis prodest[*](prodest v. prodesse ll.) in vino potus[*](potus dHack. potis F. poticis G1. poitis G2. potu EG. pota v.) radicis cortex duabus drachmis, dempto balinearum usu[*](usus d.), feruntque[*](ferunt quod d.) xxxv[*](an XXXX? cfr. Diosc.) diebus per urinam et alvum totum lienem emitti[*](emitti v. emittit GF. mitti r S.). bibitur in lumborum doloribus ac paralysi. dentium dolores sedat tritum ex aceto vel semen[*](uel semen ego. semen uel GF2dTD. semen F1Ev.) decoctum

vel manducata radix. infunditur et aurium dolori decoctum oleo. ulcera, quae phagedaenas vocant, folia et radix recens cum melle sanant. sic et strumas discutit radix, parotidas vermiculosque cocta in aqua. iocineris doloribus[*](doloribus—5 uesicae om.Ev. a. S.)[*](doloribus TS. -ris GF. -res d.) tusa cum farina hordeacia inponitur. vesicae quoque malis medetur. dant et ad taenias[*](tineas v. a. H.) in aceto et melle. oris exulcerationes in aceto decocta tollit. stomacho inutile[*](inutile ll. Brot. -lem vet. Dal. S. -les v.) esse inter auctores convenit.

[*](Diosc. III 51. (cfr. Plin. XIX 165).) Ligusticum—aliqui panaces[*](panacem v. a. S. cfr. Diosc.) vocant—stomacho utile[*](inutile G.) est, item convolsionibus, inflationibus. sunt qui et[*](sunt qui et GFTD. sunt et qui rG.) cunilam bubulam appellaverint, uti diximus, falso.

[*](19, 165)

[*](Diosc. III 31. cfr. Th. H. IX 11, 1. Plin. VIII 98.) Cunilae praeter sativam plura sunt in medicina genera. quae bubula appellatur, semen pulei habet, utile ad vulnera commanducatum inpositum[*](impositumque Ev. a. D.), ut quinto post die solvatur. et contra serpentes in vino bibitur ac tritum plagae inponitur. vulnera ab his facta perfricant[*](perfricant TS. -icent d. -igent r. -icantur v.), item[*](item GFdv. tem E. cutem Salm. ante item lacunam indicavit S. scribendum fortasse testudines uescuntur cum (cfr. VIII 98) aut testudines, quotiens cum serpentibus pu- gnauere (cfr. VIII 97) et simul uulnera - perfricant cum P transponendum ante quidamque.) testudines cum serpentibus pugnaturae[*](pugnaturae hac se muniunt v. a. S.); quidamque[*](quidam d.) in hoc usu panaceam[*](panacem v. a. H. an panaces eam? cfr. Theophr.) vocant. sedat et tumores et virilium mala sicca vel foliis tritis, in omni usu mire congruens vino[*](ex uino v. a. J.).

[*](Diosc. III 29. (49). 31. cfr. schol. Nicand. ther. 628. Scribon. 124. Plin. XXV 32.) Est alia cunila, gallinacea appellata nostris, Graecis origanum Heracleoticum. prodest oculis trita addito sale; tussim quoque emendat et iocinerum vitia, laterum

dolores cum farina[*](farina Ev. farre r D.), oleo et aceto sorbitione[*](sorbitione dTD. -onem r. in sor- bitionem v.) temperata, praecipue vero serpentium morsus.

[*](Diosc. III 126. cfr. Th. C. VI 5, 4.) Tertium genus est[*](est om.dT.) eius, quae a Graecis mascula, a nostris cunilago[*](cuniculago dT.) vocatur, odoris foedi, radicis lignosae[*](linosae dT. -ose e F1. -ose GF2.), folio aspero[*](folia aspera GF.). vires eius vehementissimas in omnibus generibus [*](generibus EC. his (iis v) generibus rTv Salm.) earum[*](ad earum GFd. ad eam rem Salm. an his generibus remediorum?) tradunt; manipulo quoque eius abiecto[*](obiecto dT.) omnes e tota[*](e (ex d) tota dG. e tuta GF2. et ut F1. et a E. etiam a tota v.) domo blattas convenire ad earn, privatim adversus scorpiones ex posca pollere[*](tollere GFv. a. B.), foliis tribus ex oleo peruncto homine fugari serpentes.

[*](Diosc. III 126.) E contrario quae mollis vocatur, pilosioribus ramis [*](ramis ll. D. foliis ac ra- mis B.) et aculeatis, trita mellis odorem habet[*](habet a GF.an trita—habet transponendum est ante altera turis?), digitis tactu eius cohaerescentibus[*](cohaerentibus dEv. a. G.), altera turis, quam libanotida[*](libano- tida S. -dem dv. -dam r.) appellavimus[*](appellauimus v. -amus d(?)B. -auerimus r.).[*](19, 187) medetur utraque contra serpentes ex vino vel aceto, pulices etiam contritae cum aqua sparsae[*](et sparsae dT.) necant.

[*](cfr. XIX 165. (Gargil. p. 153, 5. 7–10 (?). Celsus II 31).) Sativa quoque suos usus habet[*](habent GF.). sucus eius cum rosaceo auriculas iuvat, ipsa ad ictus bibitur. fit ex ea montana, serpyllo similis, efficax contra serpentes. urinam movet, purgat a partu mulieres. concoctionem mire adiuvat et aviditatem ad cibos utraque[*](utramque GF.) vel in cruditate ieiunis in potione aspersa; luxatis quoque utilis[*](utiles GF.), contra vesparum et similes ictus ex farina hordeacia et posca utilissima. libanotidis[*](libanotides GF.) alia genera suis locis dicentur.

Piperitis[*](piperitis v. piperiatis GF2E. -ratis d. peperiatis F1.), quam et siliquastrum appellavimus,[*](19, 189)

contra morbos comitiales bibitur. Castor et aliter[*](castor et aliter ll. G. Castore taliter v. Castor taliter S.) demonstrabat [*](demonstrabant GF. -trante v. a. G.): caule rubro et longo, densis geniculis, foliis lauri, semine albo, tenui, gustu piperis, utilem gingivis, dentibus, oris suavitati et ructibus.

[*](Diosc. III 30. 29. Gargil. p. 174, 13. 175, 2. 174, 17 sqq. 175, 4. (Marc. Emp. 20, 24).) Origanum, quod vi saporem[*](ui saporem ego. in sapore ll.v.) cunilae[*](cunilae dTG. cunelae F. cunaele G. cu- nilam Ev.) aemulatur, ut diximus, plura genera in medicina habet. onitin[*](19, 165) alii[*](onitin ali J. conitin (-tim d) phalis Gd. coni- palis F1. -phalis r. et onitin uel B. (et del. G)) prasion[*](phrasion d. pharasion E.) appellant, non dissimile hysopo. privatim[*](priuatim Ev. -atis GF1. -atus r (an recte?).) eius usus contra rosiones stomachi in tepida aqua et contra cruditates[*](cruditates, contra v. a. S. sed cfr. Gargil.), araneos[*](araneos v. -neas dTG. -nea r.) scorpionesque in vino albo, luxata[*](laxata E.) et incussa in aceto et oleo et lana.

[*](Diosc. III 32. Gargil. p. 174, 11.) Tragoriganum similius est serpyllo silvestri. urinam ciet, tumores discutit, contra viscum potum viperaeque ictum efficacissimum, stomacho[*](an item stomacho?) acida ructanti[*](ruc- tanti v. ruptanti (-ati F1 )ll.) et praecordiis . tussientibus quoque cum melle datur et[*](datur et dEv. datur r.) pleuriticis et peripneumonicis[*](peripneumonicis v e Diosc. peripleu- TJ. peripleumeticis r.).

[*](Gargil. ibid.) Heraclium quoque tria genera habet: nigrius latioribus foliis, glutinosum, alterum exilioribus, mollius, sampsucho[*](sambuco d.) non dissimile, quod aliqui prasion[*](praesion GF. presion d.) vocare malunt . tertium est[*](tertium est FdEv. tertium GD.) inter[*](inter dv. in r.) haec medium, set[*](set ego(Plinian. p. 35). est GFD. om. rv.) minus quam cetera efficax. optimum autem[*](autem om.ES.) Creticum, nam et iucunde olet, proximum Zmyrnaeum durius[*](durius ego (l. l. 34). dorius GF. odorius rTH. deinde v. inodorius U 440.), Heracleoticum ad potum utilius, quod[*](eo quod vel quam quod coni. H.) onitin[*](onitin B. otinin ll.) vocant.[*](Diosc. III 29. cfr. Col. VI 13, 1. Scribon. 182. Marc. Emp. 19, 54.) communis autem usus serpentes

fugare, percussis esui[*](estu d. aesuis GF.) dari[*](dari ego. dare ll. v.) et[*](et ego. cfr. Diosc. eo GF.om. rv.) decoctum potui[*](potui GF. eo potu rS. potu v. dist. ego.), urinam ciere[*](ciere dv. uere GF. uel e E.), ruptis, convolsis mederi[*](medere GF.) cum panacis radice, hydropicis cum fico aut cum hysopo acetabuli mensuris decoctum ad[*](ad G. om. ll. v. an lenit (pro item)?) sextam; item ad scabiem, pruriginem, psoras in descensione[*](descensione anonymi ap. B. disc- GF2. -nes F1. discessi- (desc- v) Ev. discenti- d. diste- T.) balinearum. sucus auribus infunditur cum lacte mulieris[*](mulieris F2dTv. -eres GF1. om.EG.). tonsillis[*](tonsillis Tv. toxillis r.) quoque et uvis[*](et uuis B. fluuis GFd. fluuiis Ev.) medetur, capitis ulceribus. venena opii et gypsi extinguit decoctum, si cum[*](si cum dEv. sucum r.) cinere e[*](e ego. et GFdv. in EG.) vino bibatur. alvum mollit acetabuli mensura, suggillatis inlinitur, item dentium dolori, quibus et[*](quibus etiam et Ev. a. S.) candorem facit, cum melle et nitro. sanguinem[*](sanguinis E.) narium sistit. ad parotidas decoquitur cum hordeacia farina, ad arterias asperas cum galla et melle teritur, ad lienem folia cum melle et sale. crassiores pituitas et nigras extenuat coctum cum aceto et sale sumptum paulatim[*](paulatium GF.). regio morbo tritum cum oleo in nares infunditur[*](fun- ditur Ev. a. Verc.). lassi perunguuntur ex eo ita[*](ita om.E.), ne[*](ne ego. ut GFd. et E. ut ne v.) venter[*](uenter v. neuter ll.) attingatur. epinyctidas cum pice sanat , furunculos aperit cum fico tosta[*](tosta dTS. totas r. trita v.), strumas cum oleo et aceto et farina hordeacia, lateris dolores cum fico inlitum , fluctiones sanguinis in genitalibus tusum[*](tusus GF.) ex aceto inlitum, reliquias purgationum a partu.

[*](Diosc. II 205.) Lepidium[*](lepidum dEv. a. B.) inter urentia intellegitur. sic et in facie cutem emendat exulcerando, ut tamen cera et rosaceo facile sanetur. sic et lepras et psoras tollit semper facile et cicatricum[*](ad cicatricem GF.) ulcera. tradunt in dolore dentium adalligatum bracchio, qua doleat, convertere[*](compescere v. a. H.) dolorem.

[*](Diosc. III 83.) Git[*](gyth d. gith v. a. S.) ex Graecis alii melanthium, alii melaspermon vocant. optimum[*](olumum E.) quam excitatissimi odoris et quam nigerrimum . medetur serpentium plagis et scorpionum; inlini ex aceto ac melle reperio incensoque serpentes fugari. bibitur drachma una et contra araneos. destillationem narium discutit tusum in linteolo olefactum[*](olofactum GF.), capitis dolores [*](dist. ego coll. Diosc.) inlitum ex aceto, et infusum[*](infusus GFd.) naribus cum irino[*](cum mirino d.) oculorum epiphoras et tumores, dentium dolores coctum cum aceto, ulcera oris tritum aut commanducatum; item lepras et lentigines ex aceto, difficultates spirandi addito nitro potum, duritias[*](duritia GF.) tumoresque veteres et suppurationes inlitum . lacte[*](lacte dTfEH. lactum F1. lactem r. lac v.) mulierum auget aliquot[*](aliquot ego. (Plinian. p. 36). om. ll. v.) continuis diebus sumptur . colligitur sucus eius ut hyoscyami similiterque largior venenum est, quod miremur, cum semen gratissime panes etiam condiat[*](condat d.). oculos quoque purgat, urinam et menses ciet. quin immo linteolo deligatis[*](deligatis TEH. dilig- r. illig- v. allig- C.) tantum granis xxx secundas trahi reperio. aiunt et clavis in pedibus mederi tritum in urina, culices suffitu necare, item muscas.

[*](Diosc. III 58. (cfr. 60).) Et anesum adversus[*](ad- uersum ES.) scorpiones ex vino habetur[*](habetur ll. S. bibitur v. fortasse inter remedia habetur, ut XXII 56. (an potius eximium, ut XXVII 127, vel efficacissimum, ut XXI 116?).), Pythagorae inter pauca laudatum sive crudum sive decoctum [*](coctum dT.); item viride aridumve omnibus, quae condiuntur quaeque intinguntur[*](tinguntur dT.) , desideratum, panis[*](panes d.) etiam crustis[*](crusti GF. rustici d.) inferioribus subditum. saccis[*](sagis GFdv. a. B.) quoque additum[*](additum TS. -tur rv.) cum amaris[*](maris GF.) nucibus vina commendat. quin ipsum oris halitum iucundiorem facit faetoremque tollit manducatum matutinis cum zmyrnio et melle exiguo, mox vino collutum. vultum

iuniorem[*](iuueniorem dTS.) praestat. insomnia levat suspensum[*](leua eius pensum F. laeuatur pensum V.) in pulvino[*](ut puluino dE.), ut dormientes olefaciant[*](olfaciant Ev. a. S.). adpetentiam ciborum praestat, quando id quoque inter artificia deliciae fecere, ex quo labor desiit[*](desit VF.) cibos poscere. ob has causas quidam anicetum id vocavere.

[*](Diosc. III 58.) Laudatissimum est Creticum, proximum Aegyptium. hoc ligustici vicem praestat in condimentis. dolores capitis [*](capitis om.VF.) levat suffitum naribus. epiphoris oculorum Euenor[*](Euenor H cum P. euenenor V1Tf. eue- neror FdE. et uenena V2. e uino G. om. v.) radicem eius tusam inponit, Iollas[*](lollas d.) ipsum cum croco pari modo et vino, et per[*](et per v. et cum per ll.) se[*](se tritum cum v. a. D.) cum polenta ad magnas fluctiones extrahendisque si qua in oculos inciderint. narium quoque carcinodes[*](car- dines VFv. a. C. carnes T.) consumit inlitum[*](illitum dEv. in litem F. in- lia V1. illia V2.) ex aqua. sedat anginas cum hysopo ac melle[*](melle et hyssopo Ev. a. S.) ex aceto gargarizatum, auribus infunditur cum rosaceo, thoracis pituitas purgat tostum cum[*](dist. ego.) melle sumptum. melius cum acetabulo anesi[*](anesi Brot. annisi ll. anisi v.) nuces amaras L purgatas terere[*](tere Ev.) in melle ad tussim; facillime vero anesi[*](anisi dEv. a. Brot.) drachmae[*](drachmas E.) tres, papaveris duae miscentur melle ad fabae magnitudinem et ternae[*](ternis Ev. a. S.) diebus[*](an die vel diebus singulis?) sumuntur. praecipuum autem est ad ructus; ideo stomachi inflationibus[*](infiationibus stomachi Vv. a. D.) et intestinorum torminibus et coeliacis medetur. singultus et olfactum potumque decoctum inhibet. foliis decoctis digerit cruditates. sucus decocti[*](decocti ipsum cum Vv. a. Verc.) cum apio olfactus sternumenta inhibet. potum somnos[*](somnos dTS. -nus r. -num v.) conciliat[*](conciliat vet. Dal. concitat ll. v. cfr. XIV 117. XXI 142. XXIII 38. XXXII 28. (alias leguntur adlicere, ut IX 42. XXVI 14. 48, vel facere, rarius gignere, parere, nusquam con- citare).), calculos pellit, vomitiones cohibet et[*](et (post cohibet) om.E.) praecordiorum tumores, et pectorum

vitiis, nervis quoque, quibus succinctum est corpus, utilissimum .[*](Pl. inn. p. 10, 15.) prodest et capitis doloribus instillari sucum cum oleo decocti. non aliud utilius ventri et intestinis putant; ideo dysintericis et in tenesmo[*](tenesmo TG (ut § 122). -mos VFdS. -mus E. -mis v.) datur tostum. aliqui addunt et opium, pilulis in die ternis lupini magnitudine in vini cyatho dilutis.[*](Diosc. III 58.) Dieuches et ad lumborum dolores suco usus est, semen hydropicis et coeliacis dedit tritum cum menta, Euenor[*](euenor VFEH. et uenor dT. e uino G. uerum et v.) radicem et[*](et om.Ev. a. S.) ad renes. Dalion[*](dallon dE.) herbarius parturientibus ex eo cataplasma inposuit cum apio, item vulvarum dolori deditque[*](an deditque et?) bibendum cum aneto parturientibus . phreneticis quoque inlinunt[*](inliniuit TH.) vel recens cum polenta; sic et infantibus comitiale vitium aut contractiones [*](confractiones VF.) sentientibus.[*](Pl. iun. p. 93, 16.) Pythagoras quidem negat[*](negat VG. om. r. non v.) corripi[*](corrigi V.) vitio comitiali in manu habentes, ideo quam plurimum domi serendum; parere quoque facilius olfactantes, et statim a partu dandum potui polenta aspersa. Sosimenescontra omnes duritias ex aceto usus est eo et contra lassitudines in oleo decoquens addito nitro. semine eius poto lassitudinis auxilium viatoribus spopondit. Heraclides ad inflationes stomachi semen tribus digitis cum castorei obolis duobus ex mulso dedit, similiter ad ventris aut intestinorum inflationes et orthopnoicis quod ternis digitis prender et[*](prenderet U 440. prenderit FdS. praenderit V. prehenderit Ev.) seminis, tantundem hyoscyami cum lacte asinino. multi vomituris acetabula eius et folia lauri decem trita in aqua bibenda inter cenam suadent.[*](Pl. iun. p. 89, 9.) strangulatus vulvae , si manducetur et linatur calidum vel si bibatur cum castoreo in aceto et melle, sedat; vertigines a partu cum semine[*](semine cum dE.) cucumeris et lini pari mensura ternum digitorum, vini albi tribus cyathis discutit. Tlepolemus ad quartanas ternis digitis seminis anesi et feniculi[*](funiculi E.) usus est in
aceto et mellis cyatho uno.[*](Diosc. III 58.) lenit articularios[*](articularios ego. -aris ll. S. -ares v.) morbos cum amaris nucibus inlitum. sunt qui et aspidum venenis adversari naturam eius putent. urinam ciet, sitim cohibet, venerem stimulat, cum vino sudorem leniter praestat , vestes quoque a tineis defendit. efficacius semper recens et quo nigrius, stomacho tamen inutile est[*](inutile est Ev. -ilem VF. -ile dTS.) praeterquam inflato.

[*](Diosc. III 60. Pl. iun. p. 21, 12. 29, 4. Gargil. p. 163, 9–11. 14. 15. 19. Geop. XII 34.) Anetum quoque ructus movet[*](uomet V.) et tormina sedat, alvum sistit. epiphoris radices inlinuntur ex aqua vel vino. singultus cohibet[*](cohibet Ev. -bet et r.) semen fervens olfactu[*](olfactus V. -tum Ev.a. S.); sumptum ex aqua sedat cruditates. cinis eius uvam in faucibus levat, oculos et genituram hebetat.

[*](Diosc. III 85.) Sacopenium, quod apud nos gignitur, in totum[*](toto VF.) transmarino alienatur. illud[*](aliud E.) enim hammoniaci lacrimae simile sagapenon[*](sagapenon C. -emon ll.D. -enion v. cfr. index.) vocatur. prodest laterum et pectoris doloribus , convolsis, tussibus vetustis excreationibusque, praecordiorum tumoribus. sanat et vertigines, tremulos, opisthotonicos , lienes[*](lienis VFD.), lumbos, perfrictiones. datur olfactandum ex aceto in strangulatu vulvae; ceteris et potui datur et cum oleo infricatur. prodest et contra mala medicamenta.

[*](Diosc. IV 65. Th. H. IX 8, 2.) Papaveris sativi tria[*](tria VTH. ita Fd.om.Ev.) diximus genera, et sponte[*](19, 168) nascentis alia promisimus[*](proximus E.). e sativis albi calix[*](calix VF (ut plerumque) v. calyx r(?) C.) ipse teritur et e vino bibitur somni causa. semen elephantiasi medetur .[*](capite coni. Dal.) e nigro papavere sopor[*](sapor v. a. H.) gignitur scapo inciso, ut Diagoras suadet, cum turgescit, ut lollas[*](ut iollas Ev. uti olla d. uitiollas F. urtiollas V.), cum deflorescit [*](defloruerit T.), hora sereni[*](serena T.) diei tertia[*](tertia V2S. om. rv.), hoc est cum ros in eo exaruerit

. incidi iubent sub capite et calice, nec in alio genere ipsum inciditur caput.[*](Diosc. IV 65.) sucus et hic et herbae cuiuscumque lana excipitur aut, si exiguus sit[*](sit ego. est ll. v.), ungue pollicis , ut lactucis, et postero die magis, quod inaruit, [papaveris [*](uncos ego posui; glossema pertinet ad verba ut lactucis.) vero largus] densatus[*](densatus dT. -tur rv.) et in pastillos tritus in umbra siccatur[*](siccatur om.VF.), non vi[*](ui Vv. om. r.) soporifera modo, verum, si copiosior hauriatur , etiam mortifera per somnos[*](somnum Ev. a. H.). opium[*](sopium E.) vocant. sic scimus interemptum P[*](P. FH. post rT.del. v. postumii ed. princ.). Licini Caecinae praetorii viri patrem in Hispania Bavili[*](bauili ll. G. baiuli v. Bilbili coni. Dal. nomina adhuc corrupta viden- tur.), cum valetudo inpetibilis[*](inputibilis V2. impat- v. a. S.) odium vitae fecisset; item plerosque alios. qua de causa magna concertatio[*](concertatio Ev. con (cum d) centauro r.) extitit. Diagoras[*](diagoras d. -orae VES. -ore F. -oras et v.), Erasistratus[*](rasistratus F. -tos VE. et Erasistrato S.) in totum damnavere ut mortiferum, infundi vetantes praeterea, quoniam visui noceret. addidit[*](andidit F. ra//didit V.) Andreas, ideo non protinus excaecari eo, quoniam adulteraretur Alexandriae. sed postea usus eius non inprobatus[*](ut probatus VF.) est medicamento nobili , quod διὰ κωδυῶν[*](diacodion B. dacy- dion F. ac- rv.) vocant.[*](Diosc. IV 65. Pl. iun. p. 92, 8. Gargil. p. 152, 3. (Marc. Emp. 9, 52).) semine quoque eius trito in pastillos[*](pastillos v. -llo ll.) e lacte[*](e lacte dEv. electe V. electo F.) utuntur[*](utantur VF.) ad somnum[*](somnium f.), item ad capitis dolores cum rosaceo; cum hoc et[*](hoc et G. haec ll. his v.) aurium dolori instillatur[*](instillatur EG. -tum rv.). podagris inlinitur cum lacte mulierum—sic et foliis ipsis utuntur—, item ad ignes sacros et vulnera ex aceto. ego tamen damnaverim collyriis addi, multoque magis quas vocant[*](uocant E(?)v. om. r.)ληξιπυρέτους quasque pepticas[*](pepticas v. peticas ll. cfr. index.) et coeliacas[*](caeliacas V.).[*](Diosc. IV 65. Gargil. p. 152, 6. 1.) nigrum tamen coeliacis[*](caeliacis V.) in vino datur[*](an detur?). sativum omne maius. rotunda
ei[*](ei Gronov. et ll. (magis rotundat v. a. H).) capita, at[*](at Ev. ac VF. et dT.) silvestri longa ac[*](ac VFdTv. at E.) pusilla, sed[*](sed dTS. set VF. et Ev.) ad omnes effectus valentiora. decoquitur et bibitur contra vigilias, eademque aqua fovent ora. optimum in siccis et ubi raro pluat. cum capita ipsa et folia decocuntur, sucus meconium [*](meconium v. menotium E. De meconio V. De mochonio (moco- F2) F.indras.) vocatur, multum opio[*](opinio VF. opinione dT.) ignavior[*](grauior dT.).[*](Diosc. IV 65.) experimentum opii est primum in odore—sincerum enim perpeti non est—, mox[*](mox est E.) in lucernis, ut pura luceat flamma et ut extinctum[*](extinctū v. -cto ll. S. extincta coni. J.) demum oleat, quae in fucato non eveniunt. accenditur quoque difficilius et crebro extinguitur. est sinceri[*](sincere VF. -rum d.) experimentum et in aqua, quoniam ut nubecula[*](ut nubecula (nubic- F) VFS. cfr. XXVIII 68. in nubila rH. nebula v.) innatat, fictum in pusulas[*](pulsas E.) coit. sed maxime mirum est aestivo sole deprehendi; sincerum enim sudat et se diluit, done suco recenti[*](recentis VF.) simile fiat. Mnesides optime servari putat hyoscyami semine adiecto, alii in faba.

[*](Diosc. IV 64. Th. H. IX 12, 4.) Inter sativa et[*](et EG. est r. est et v.) silvestria medium genus, quoniam in arvis[*](in aruis VFEB. rarius d.), sed sponte[*](spondia E.) nasceretur, rhoeam[*](rhoeam C. rhiam ll. v.) vocavimus et erraticum[*](erraticum B. emrat- d. emprat- r. empract- v.). quidam id[*](id dEv. ad r.) decerptum protinus cum[*](19,169) toto calice mandunt. alvum exinanit. capita quinque decocta in vini tribus heminis pota et[*](et om.dv. a. G.) somnum faciunt.

[*](Diosc. IV 66. Th. H. IX 12, 3.) Silvestrium unum genus ceratitim[*](ceratitin VB. ceraticum Ev.) vocant, nigrum, cubitali altitudine, radice crassa et corticosa, calyculo inflexo ut corniculo[*](corniculo S. -la ll.v.). folia minora et tenuiora[*](an et densiora? cfr. Diosc.) quam ceteris silvestribus. semen exile tempestivum est messibus; alvum purgat dimidio acetabulo in[*](in dEv. bi F. bi. V.) mulso. folia trita cum oleo

argema iumentorum sanant. radix acetabuli mensura cocta in duobus sextariis ad dimidias datur ad lumborum vitia et iocineris. carbunculis medentur ex melle folia. quidam hoc genus glaucion vocant, alii paralium[*](paralium S (-lion v). pharalium Vd. -alii F. far alium E.). nascitur enim in adflatu maris aut nitroso loco[*](aut nitroso solo dT.an ac petroso loco? cfr. Theophr. et Diosc.).

[*](Diosc. IV 67. Th. H. IX 12, 4. (cfr. Plin. XXVII 119. XIX 21). Gargil. p. 152, 15.) Alterum e[*](e G. est ll. est in v.) silvestribus[*](siluestrium d.) genus heraclium vocatur[*](uocantur F. uocant V.), ab aliis aphrodes[*](aphrodes coni. H coll. XXVII 119. U 441 e Diosc. aphro VFd. aphron Ev.), foliis, si procul intuearis[*](intueare v. a. B.), speciem passerum praebentibus[*](prae- bentibus EH. praesentibus F. prae senibus V (erasis septem fere litteris). praesentantibus dv.), radice in summa terrae cute, semine spumeo.[*](dist. U 441, seqq. ego.) ex hoc lina splendorem trahunt. aestate tunditur[*](fortasse aestate conditur et siccatum tunditur. cfr. Diosc.) in pila. comitialibus morbis acetabulo seminis[*](acetabulo seminis ego. -buli semine ll. -buli mensura G. -buli mensura seminis (semen C) v.) in vino albo —vomitionem enim facit—, item[*](item ego. om. ll. v. an et vel medicamentoque?) medicamento[*](medicamentum d.), quod διὰ κωδυῶν[*](dia- codion B. dacodyon V. dagodion F. dam godion E. decadion dT.) et arteriace[*](asteriace FEv. a. Verc.) vocatur, utilissimum.[*](cfr. Marc. Emp. 14, 5.) fit autem huius papaveris aut cuiuscumque silvestris capitibus cxx in aquae[*](aqua Fd.) caelestis[*](caelesti Vd.) sextariis tribus biduo maceratis in eademque discoctis[*](decotis T. -octis v. a. G.), deinde suco siccato[*](suco siccato ego. cfr. § 199. sic- cato ll. S. -tis v. saccatis G.) iterumque[*](iterumque Ev. iterum rT.) cum melle decocto[*](decocto ll.TJ. -ctis v. decoquito S.) ad dimidias partes vapore tenui. addidere postea drachmas[*](postea drach- mas v. postea dracmis V. dragmis postea F1dE. dragmis postea dragmis F2.) senas croci, hypocisthidis, turis, acaciae et passi Cretici sextarium[*](sextarium Ev. -ario Vd. -erio F.). haec[*](hac dv. a. G.) ostentatione, simplex quidem[*](quiddam d.) et antiqua illa salubritas papavere et melle constat.

[*](Diosc. IV 162 (sect. 3). Th. H. IX 11, 7. (cfr. Plin. XXVI 68). Pl. iun. p. 21, 13.)Tertium genus est[*](est Vv. om. r.) tithymalon[*](tithymalon C. tiethym- V. tiethim- Fd. et him- E.)—mecona[*](meconia d.) vocant, lii paralion[*](paralion C. arthalion FdE. arch- Tv. asth- V.)—folio lini[*](leni dT. leui v. a. H.), flore[*](flore U 442. folio VFdT.om.Ev. a. D. an fuco? cfr. Diosc. (XXVI 28 femine albo e Theophr.).) albo, capite magnitudinis fabae. colligitur uva florente, siccatur in umbra. semen potum purgat alvum dimidio acetabulo in mulso. cuiuscumque autem papaveris caput viride vel siccum inlitum epiphoras oculorum[*](oculum VFd.) lenit. opium ex vino meraculo si protinus detur, scorpionum ictibus resistit[*](restit V.). aliqui hoc tantum nigro tribuunt, si capita eius vel folia terantur.