Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Quia vindicasti laudem Romani imperi;
  2. Sed exstillescant oculi sic inquit mei,
  3. Turpe illud imitans ius iurandum militis,
  4. Nisi tu abstulisti sarcinas nuper meas.
  1. Cum castitatem Iuno laudaret suam,
  2. Iucunditatis causam haud depellit Venus,
  3. Nullamque ut affirmaret esse illi parem,
  4. Interrogasse sic gallinam dicitur:
  5. Dic sodes quanto possis satiari cibo.
  6. Respondit illa: Quicquid dederis, satis erit,
  7. Sic ut concedas pedibus aliquid scalpere.
  8. Ne scalpas inquit satis est modius tritici?
  9. Plane, immo nimium est, sed permittes scalpere?
  10. Ex toto, ne quid scalpas, quid desideras?
  11. Tum denique illa fassa est naturae malum:
  12. Licet horreum mi pateat, ego scalpam tamen.
  13. Risisse Iuno dicitur Veneris iocos,
  14. Quia per gallinam denotarit feminas.
  1. Paterfamilias saevum habebat filium.
  2. Hic e conspectu cum patris recesserat,