Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Verberibus servos afficiebat plurimis
  2. Et exercebat fervidam adulescentiam.
  3. Aesopus ergo narrat hoc breviter seni:
  4. Quidam iuvenco vetulum adiungebat bovem.
  5. Is cum refugiens impari collo iugum
  6. Aetatis excusaret vires languidas:
  7. Non est quod timeas, inquit illi rusticus;
  8. Non ut labores dico, sed ut istum domes,
  9. Qui calce et cornu multos reddit debiles.
  10. Et tu nisi istum tecum assidue detines
  11. Feroxque ingenium comprimis clementia,
  12. Vide ne querela maior accrescat domus.
  13. Atrocitati mansuetudo est remedium.
  1. Victorem forte gymnici certaminis
  2. Iactantiorem cum vidisset Phryx sophus,
  3. Interrogavit an plus adversarius
  4. Valuisset eius. Ille: Ne istud dixeris;
  5. Multo fuere vires maiores meae.
  6. Quod inquit ergo, stulte, meruisti decus,
  7. Minus valentem si vicisti fortior?