Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Suspectum officium repudiavit malefici
  2. Et: Satis est inquit si recedis longius.
  3. Quod si perfidiae se commisisset lupi,
  4. Pari dolore fata deflesset sua.
  1. Servus profugiens dominum naturae asperae,
  2. Aesopo occurrit notus e vicinia.
  3. Quid tu confusus?—Dicam tibi clare, pater,
  4. Hoc namque es dignus appellari nomine,
  5. Tuto querela quia apud te deponitur.
  6. Plagae supersunt, desunt mihi cibaria;
  7. Subinde ad villam mittor sine viatico.
  8. Domi si cenat, totis persto noctibus,
  9. Sive est vocatus, iaceo ad lucem in semita.
  10. Emerui libertatem, canus servio.
  11. Ullius essem culpae mihi si conscius,
  12. Aequo animo ferrem; numquam sum factus satur
  13. Et super infelix saevum patior dominium.
  14. Has propter causas et quas longum est promere,
  15. Abire destinavi quo tulerint pedes.
  16. Ergo inquit audi: cum mali nil feceris,