Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Immo, nisi dederis, sponda cessabit tua.
  2. —At non cessabunt latera respondit tua,
  3. Et obiurgari iussit servum garrulum.
  4. Post paulo armillam tollit fur argenteam.
  5. Eam non apparere ut dictum est mulieri,
  6. Furore plena vocat omnes et verbera
  7. Proponit gravia, verum si non dixerint.
  8. Aliis minare inquit me non falles, era;
  9. Flagris sum caesus, verum quia dixi modo.
  1. Feles habebat gallus lecticarios.
  2. Hunc gloriosum vulpes ut vidit vehi,
  3. Sic est locuta: Moneo praecaveas dolum;
  4. Istorum vultus namque si consideras,
  5. Praedam portare iudices, non sarcinam. ---
  6. Postquam esurire coepit societas fera,
  7. Discerpsit dominum et fecit partes facinoris.
  1. Premente partu scrofa cum gemeret iacens,
  2. Accurrit lupus et obstetricis partibus
  3. Se posse fungi dixit, promittens opem.
  4. Quae vero nosset pectoris fraudem improbi,