Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Habere dixit se genus spectaculi
  2. Quod in theatro numquam prolatum foret.
  3. Dispersus rumor civitatem concitat.
  4. Paulo ante vacua turbam deficiunt loca.
  5. In scaena vero postquam solus constitit
  6. Sine apparatu, nullis adiutoribus,
  7. Silentium ipsa fecit exspectatio.
  8. Ille in sinum repente demisit caput
  9. Et sic porcelli vocem est imitatus sua,
  10. Verum ut subesse pallio contenderent
  11. Et excuti iuberent. Quo facto simul
  12. Nihil est repertum, multis onerant lancibus
  13. Hominemque plausu prosequuntur maximo.
  14. Hoc vidit fieri rusticus: Non mehercules
  15. Me vincet inquit, et statim professus est
  16. Idem facturum melius se postridie.
  17. Fit turba maior. Iam favor mentes tenet
  18. Et derisuri, non spectaturi sedent.
  19. Uterque prodit. Scurra degrunnit prior