Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Movetque plausus et clamores suscitat.
  2. Tunc simulans sese vestimentis rusticus
  3. Porcellum obtegere (quod faciebat scilicet,
  4. Sed, in priore quia nil compererant, latens)
  5. Pervellit aurem vero, quem celaverat,
  6. Et cum dolore vocem naturae exprimit.
  7. Acclamat populus scurram multo similius
  8. Imitatum, et cogit rusticum trudi foras.
  9. At ille profert ipsum porcellum e sinu,
  10. Turpemque aperto pignore errorem probans:
  11. En hic declarat quales sitis iudices!
  1. Invenit calvus forte in trivio pectinem.
  2. Accessit alter aeque defectus pilis.
  3. Heia! inquit in commune quodcumque est lucri!
  4. Ostendit ille praedam et adiecit simul:
  5. Superum voluntas favit; sed fato invido
  6. Carbonem, ut aiunt, pro thesauro invenimus.
  7. Quem spes delusit, huic querela convenit.
  1. Ubi vanus animus aura captus frivola