Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Subsidium vitae. Quidam curiosior:
  2. Simonide, tu ex opibus nil sumis tuis?
  3. Mecum inquit mea sunt cuncta. Tunc pauci enatant,
  4. Quia plures onere degravati perierant.
  5. Praedones adsunt, rapiunt, quod quisque extulit,
  6. Nudos relinquunt. Forte Clazomenae prope
  7. Antiqua fuit urbs, quam petierunt naufragi.
  8. Hic litterarum quidam studio deditus,
  9. Simonidis qui saepe versus legerat
  10. Eratque absentis admirator maximus,
  11. Sermone ab ipso cognitum cupidissime
  12. Ad se recepit; veste, nummis, familia
  13. Hominem exornavit. Ceteri tabulam suam
  14. Portant rogantes victum. Quos casu obvios
  15. Simonides ut vidit: Dixi, inquit, mea
  16. Mecum esse cuncta; vos quod rapuistis perit.
  1. Mons parturibat, gemitus immanes ciens,
  2. Eratque in terris maxima exspectatio.
  3. At ille murem peperit. †Hoc scriptum est tibi,
  4. Qui, magna cum minaris, extricas nihil.