Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Quid iudicare cogitet livor modo,
  2. Licet dissimulet, pulchre tamen intellego.
  3. Quicquid putabit esse dignum memoria,
  4. Aesopi dicet; si quid minus arriserit,
  5. A me contendet fictum quovis pignore.
  6. Quem volo refelli iam nunc responso meo:
  7. Sive hoc ineptum sive laudandum est opus,
  8. Invenit ille, nostra perfecit manus.
  9. Sed exsequamur coepti propositum ordinem.
  1. Homo doctus in se semper divitias habet.
  2. Simonides, qui scripsit egregium melos,
  3. Quo paupertatem sustineret facilius,
  4. Circum ire coepit urbes Asiae nobiles,
  5. Mercede accepta laudem victorum canens.
  6. Hoc genere quaestus postquam locuples factus est,
  7. Redire in patriam voluit cursu pelagio;
  8. Erat autem, ut aiunt, natus in Cia insula:
  9. Ascendit navem, quam tempestas horrida
  10. Simul et vetustas medio dissolvit mari.
  11. Hi zonas, illi res pretiosas colligunt,